Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 355 > >|
1
Pergit adhuc nouis rationibus aduerſarios refellere, dicens, ſi extarent
huiuſmodi indiuiduæ lineæ, ſequeretur omnes omninò lineas eſſe commen­
ſurabiles, quod eſt contra demonſtrata in 10. Elem. quia cum omnes lineæ
conſtent per ipſos ex lineis atomis, iſtæ atomæ eſſent omnium linearum com­
munes menſuræ, vnde & illæ, quæ dicuntur potentia tantum commenſura­
biles, vt ſupra explicaui, erunt etiam commenſurabiles longitudine.
indiui­
duæ verò ipſæ, cum ſint inuicem æquales, erunt ipſæ quoque commenſurabi­
les longitudine, quare & potentia, omnes enim longitudine commenſura­
biles, ſunt etiam potentia commenſurabiles, ex 9. 10. vnde ſequitur qua­
drata earum omnia eſſe quoque commenſurabilia: atque hinc conſequitur, in­
quit, ea eſſe quoque diuidua (quam conſecutionem probat infra num.
290.)
vnde ſequeretur ipſam quoque lineam latus quadrati poſſe diuidi, non igitur
ponenda erat indiuidua.
285
Nonus Iocus, cuius latinam interpretationem, cum admodum eſſet de­
prauata ex græco textu, in hunc modum correxi (Præterea cùm circa maio­
rem latitudinem facit applicata, æquale ei, quod ab indiuidua, & pedali copulatis
circa bipedalem, minorem faciet latitudinem, quàm ſit indiuidua: erit minus, quod
circa indiuiduam) ideſt cùm minor linea applicata cum maiore, latitudinem
129[Figure 129]
faciat.
v. g. linea minor A B, applicata cum ma­
iori B C, vt in figura, ita vt contineant figuram
A B C D.
Minor A B, facit latitudinem figuræ,
maior verò B C, facit longitudinem.
Iam cum
aduerſarij velint extare huiuſmodi lineas ato­
mas, conſtituatur figura ſub vna ex illis, quæ ſit v. g. A B, & altera maiori,
quæ ſit pedalis, v. g. B C, vt in præcedenti figura, ſumatur deinde linea bi­
130[Figure 130]
pedalis E F, cui per 45. primi ap­
plicetur ſpatium E F G H, æquale
ſpatio ſuperiori A B C D, neceſſa­
riò latitudo E H, huius ſecundæ fi­
guræ minor erit quàm latitudo il­
lius, hoc eſt minor, quàm ſit indiuidua A B, quod eſt abſurdum.
vel dicere
oportet ſpatium circa indiuiduam A B, eſſe minus quàm iſtud poſterius, quod
eſt contra conſtructionem, & propterea pariter inconueniens, non igitur
huiuſmodi lineæ ſunt ponendæ.
286
Decimus locus (Cum ex tribus datis lineis triangulus componatur, ex tribus
quoque indiuiduis lineis componi poterit.
in omni autem æquilatero perpendicularis
in mediam baſim incidit, quare, & in medium indiuiduæ.
Ex 22. primi Elem. ex tribus datis lineis, quarum quælibet duæ ſint, re­
liqua maiores poteſt conſtitui triangulum: poterit igitur ex tribus indiui­
131[Figure 131]
duis conſtitui triangulum, illudque; æquilaterum, cum omnes in­
diuiduæ lineæ ſint æquales.
ſit igitur ex eis triangulum A B C,
ſi igitur ab angulo A, ducatur perpendicularis A D, ad baſim
B C, eam bifariam ſecabit ex ſcholio 26. primi, erit igitur li­
nea B C, ſecabilis, contra quam aduerſarij opinantur.
287
Vndecimus locus (Si quadratum ex quatuor indiuiduis conſtituatur diametro
protracta, & perpendiculari ducta, quadrati coſta potentia perpendicularem, diame-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index