30
Atque ad judicandum requiritur quidem intellectus,
quia de re, quam nullo modo percipimus, nihil poſſu
mus judicar; ſed requiritur etiam voluntas, ut
aliquo modo perceptae aſſenſio praebeatur. Non autem
requiritur (ſaltem ad quomodocunque judicandum)
integra & omnimoda rei perceptio; multis enim poſ
ſumus altentiri, quae nonniſi perobſcurè & confuſè
cognoſcimus.
XXXIV.
Non ſolùm intellectum,
ſed etiam voluntatem
requiri ad judicandum.
Non ſolùm intellectum,
ſed etiam voluntatem
requiri ad judicandum.
5
10
Et quidem intellectùs perceptio, non niſi ad ea pauca
quae illi offeruntur; ſe extendit, eſtque ſemper valde
finita. Voluntas verò infinita quodammodo dici poteſt,
quia nihil unquam advertimus, quod alicujus alterius
voluntatis, vel immenſae illius quae in Deo eſt,
eſſe poſſit, ad quod etiam noſtra non ſe extendat: adeò
ut facilè illam, ultra ea quae clarè percipimus, exten
damus; hocque cùm facimus, haud mirum eſt quòd
contingat nos falli.
15
Neque tamen ullo modo Deus errorum
author fingi poteſt, propterea quod nobis Intellectum,
non dedit omniſcium. Eſt enim de ratione intellellectûs
creati, ut ſit finitus; ac de ratione intellectûs finiti, ut
non ad omnia ſe extendat.
20
Quòd verò latiſſimè pateat voluntas, hoc
ipſius naturae convenit; ac ſumma quaedam in homine
perfectio eſt, quòd agat per voluntatem, hoc eſt liberè,
atque ita peculiari quodam modo ſit author ſuarum
actionum, & ob ipſas laudem mereatur. Non enim lau
dantur automata, quòd motus omnes ad inſti
tuta ſunt, accuratè exhibeant, quia neceſſariò illos ſic