Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 334 > >|
1non obſequente: quamvis enim multi meatus in his
etiam corporibus relicti ſint, per quos globuli coeleſtes
hinc inde aſſiduè diſcurrunt, quia tamen hi meatus va­
riis in locis ſunt interrupti & intercluſi, tranſmittendae
actioni luminis, quae nonniſi per vias rectas vel
aequipollentes defertur, idonei eſſe non poſſunt.
XVI.
De primo hujus primae
actionis effectu, qùod
reddat corpora pellu­
cida.
10
15
20
25
30
5

Utque hîc intelligatur, quomodo corpora dura ſatis
multos meàtus habere poſſint, ad tranſitum praebendum
radiis luminis, ex quâ vis parte venientibus, poma, vel
alii quivis globi ſatis magni, & quorum ſuperficies
laevis, reticulo includantur, eoque arctè conſtrido, ita
ut iſta poma, ſibi mutuò adhaerentia, unicum quaſi cor­
pus componant: in quamcunque partem hoc corpus
convertetur, meatus in ſe continebit, per quos globuli
plumbei ſupra ipſum injecti, verſus centrum terrae,
vi gravitatis ſuae facilè deſcendent, ſecundùm lineas
rectis aequipollentes; ſicque ſpeciem corporis pellu­
cidi, ſolidi & duri exhibebit.
Non enim opus eſt ut glo­
buli coeleſtes, magis rectos & plures meatus inveniant
in corporibus terre ſtribus, per quae radios
tranſmittunt, quàm ſint ii per quos globuli plumbei in­
ter poma iſta deſcendunt.
XVII.
Quomodo corpus ſoli­
dum & durum ſatis
multos meatus habe­
re poſſit, ad radios
luminis tranſmitten­
dos.
10
15
20

Secundus effectus eſt, quòd cùm particulae duorum
Vel plurium corporum terreſtrium, praeſertim liquido­
rum, confuſè ſimul junctae ſunt, globuli quaſ­
dam ex ipſis unas ab aliis ſoleant ſeparare, ſicque in
varia corpora diſtinguere; quaſdam autem alias accu­
ratiùs permiſcere, ipſaſque ita diſponere, ut unaquae­
que guttula liquoris ex iis conflati, caeteris omnibus
ejuſdem liquoris guttulis omnino ſimilis exſiſtat.
Quippe, cùm globuli coeleſtes moventur in meatibus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index