Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 121]
[Figure 122]
[Figure 123]
[Figure 124]
[Figure 125]
[Figure 126]
[Figure 127]
[Figure 128]
[Figure 129]
[Figure 130]
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
< >
page |< < of 355 > >|
1natim prodeunt, ac per aerem hinc inde volitant. Si ergò filum E I, dextræ
arbori occurrerit, eique; hæſerit, vt in figura, illicò Araneus huius rei con­
ſcius per filum A E I, aſcendit, ſeque; ad prius inacceſſam ſibi dextram arbo­
rem transfert; atque deinde inter vtramque ducto iam filo vno, poteſt vltrò,
citroque; means, ſuam etiam circularem, ac labyrinthiacam telam in muſca­
rum capturam contexere; quales aliquando inter duas arbores admira­
ri ſolemus.
Quæres fortè, num Araneus filum intus tanquam in glomo, vel ſpira con­
uolutum contineat?
dicam, quod non ſine experientia conijcio, exiſtimo
Araneum non continere intra ſe filum vllum, verum humorem quendam
viſcoſum, qui in tenuiſſima fila ſit ductilis; quemadmodum videmus acci­
dere gummi, quæ diſrupta exhibet lentorem quendam, qui ſolo attritu ita
digitis hæret, vt amoto ſenſim digito, filum tenue, & oblongum valdè de­
ducatur, hoc inde conijcio, quia aliquando cum ventrem Araneorum ſecuiſ­
ſem nullum intus filum, ſed ſolus humor quidam lentus apparuit.
Cùm ex paruulis hiſce meis obſeruationibus circa animalculum iſtud
vnum tam præclara cognouiſſem, quæ nullus ad hanc vſque diem, quod ſciam
obſeruaſſet; animaduerti latiſſimum patere campum ad animalium hiſto­
riam ampliandam, ſi ij, qui huic pulcherrimæ cognitioni dant operam, non
ijs ſolum, quæ ab alijs perſcripta ſunt contenti eſſent, verùm etiam certiſ­
ſimis, atque exploratiſſimis experientijs ea coniungerent.
Atque hæc de Araneo ſatis.
De inceſſu animalium.
294
Cap. 7. (Etenim habentia pedes, quoniam ſuper vtrumque oppoſitorum cru­
rum viciſſim ſtant, pondusqué ſustinent, neceſſe habent altero progredien­
te, inflectere alterum; æqualia namque longitudine nata ſunt habere op­
poſita membra.
& quod ponderi ſubſtat rectum eſſe oportet, vt perpen­
diculum ad terram.
quando autem progreditur, fit hypotenuſa, valens manentem
magnitudinem, & eam, quæ interiacet.
quoniam autem æqualia ſunt membra, ne­
ceſſe eſt inflecti id, quod manet, aut in poplite, aut in conflexione) Vult probare
in greſſu neceſſariam eſſe aliquam flexionem membrorum.
verum prius
ſciendum, quod lineam hypotenuſam, quemadmodum etiam Athenæus lib.
10. teſtatur, eam appellant geometræ, quæ in triangulo rectangulo recto
angulo ſubtenditur, vnde & denominata eſt hypotenuſa, ideſt ſubtenſa, vt
135[Figure 135]
in triangulo A B C, cuius angulus B, rectus ſit, recta
A C, angulo recto B, ſubtenſa, hypotenuſa dicitur.
Ariſt. igitur ait, quod antequam animal ambulare in­
cipiat, dum ſcilicet manet, habet crura, quæ manent
recta, ſiue perpendicularia horizonti, cum autem in­
cipit progredi neceſſe eſt vtrunque crus inclinari ad ho­
rizontem.
nam primum crus in ingreſſu prolatum fit
hypotenuſa, quia ſcilicet ſubtendit angulum rectum,
quem facit alterum crus adhuc quieſcens, cum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index