Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 334 > >|
1centro expellent; atque ita omnes ad guttam ſphaeri­
cam faciendam concurrent.
Et cùm angulus contin­
gentiae, quo ſolo linea circularis à rectà diſtat, omni
angulo rectilineo ſit minor, & in nullâ lineâ curvâ prae­
terquam in circulari ſit ubique aequalis: certum eſt,
lineam rectam nunquam poſſe magis aequaliter, & mi­
nus in unoquoque ex ſuis punctis inflecti, quàm cùm
degenerat in circularem.
XIX.
De Tertio effectu: quòd
liquorum guttas red­
dat rotundas.
20
25
30
5

Vis gravitatis à tertià iſtâ globulorum coeleſtium
actione non multum diſſert.
Ut enim illi globuli
ſolum ſuum motum, quo ſine diſcrimine quaquaverſus
feruntur, omnes cujuſque guttae particulas verſus ejus
centrum aequaliter premunt, ſicque ipſam guttam fa­
ciunt rotundam: ita per eundem motum, totius molis
terrae occurſu impediti, ne ſecundùm lineas ſe­
rantur, omnes ejus partes verſus medium propellunt:
atque in hoc gravitas corporum terreſtrium conſiſtit.
XX.
Explicatio ſecundae
actionis, quae gravi­
tas vocatur.
10
15

Cujus natura ut perfectè intelligatur, notandum eſt
primò, ſi omnia ſpatia circa Terram, quae ab ipſius
Terrae materiâ non occupantur, vacua eſſent, hoc eſt,
ſi nihil continerent niſi corpus, quod motus aliorum
corporum nullà ratione impediret nec juvaret (ſic
enim tantùm intelligi poteſt vacui nomen), & interim
haec terra circa ſuum axem, ſpatio viginti quatuor ho­
rarum, proprio motu volveretur, fore ut illae
ejus partes, quae ſibi mutuò non eſſent valde firmiter
alligatae, hinc inde verſus coelum diſſilirent: eodem
modo, quo videre licet, dum turbo gyrat, ſi arena
ſupra ipſum conjiciatur, eam ſtatim ab illo recedere
atque in omnes partes diſpergi; & ita Terra gra­
vis, ſed contrà potiùs levis eſſe dicenda.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index