Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1zonte; vt in ſuperiori triangulo, ſi concipiamus crura fuiſſe duo latera A B,
A D, quæ manente animali, fuiſſent ambo ſimul in ſitu A B, perpendicula­
ria horizonti; incipiens autem animal ambulare, proferat primo crus A D,
A D, fiet hypotenuſa trianguli A B C, & quia crus hoc A D, factum hypo­
tenuſa æquale eſt alteri manenti A B, nequit totius veræ hypotenuſæ A C,
officio fungi, quæ æquiualet toti A D, & præterea interiacenti D C, vt ea au­
136[Figure 136]
tem hypotenuſa debet eſſe maior, quia opponitur
maiori angulo nimirum recto B, quam latus A B,
quod angulo acuto C, opponitur per 19. primi, &
propterea niſi alterum ſubſequens crus A B, incli­
netur, vt in ſecunda figura, non poteſt hypotenuſa
A D, terram attingere, atque hac de cauſa neceſſe
eſt, vt initio greſſus vtrumque crus, quod prius per­
pendiculare erat, inclinetur; inclinato igitur crure
A B, antrorſum tunc prolatum crus A C, terram
contingit, ſicque; factus eſt primus greſſus B C.
295
Eodem loco (Signum autem, quod hoc ita ſe habet illud est. ſi quis enim iuxta
parietem per terram ambulet, quæ deſignatur linea non eſt recta, ſed obtorta, quo­
niam minorem quidem flectentis fieri deſcriptam neceſſe eſt; ſtantis autem, & ere­
cti maiorem) Vt probet, quod animal in gradiendo modo attollitur, modo
deprimitur, ſignum hoc affert, quia ſi quis ſecus parietem per terram am­
bulet, linea quam vertex capitis in pariete deſignat non eſt recta, ſeb obtor­
ta: quæ linea optimè deſignatur, ſi ambulantis vmbra in pariete apparens
ſimul, cum ipſo in pariete ambulet; videmus enim vmbram illam modo al­
tiorem fieri, modo breuiorem; quod ſignum eſt ambulantem modo incli­
nari, quando ſcilicet crus alterum profert, ſeu crura dilatat; modo erigi,
cum crus ſubſequens præcedenti coniungit, tune enim incedens fit horizon­
ti perpendicularis.
296
Eodem cap. (Quoniam autem fiat ad rectum, vel concidet recto minore effe­
cto, vel non progredietur: ſi enim altero crure recto progreditur alterum, maius
erit cum ſit æquale: hoc nanque poterit, & id, quod quieſcit, & ipſam hypotenu­
ſam, neceſſe igitur eſt, & inflectere id, quod procurrit, & inflexum ſimul alterum
extendere, membra enim triangulorum æquilaterorum efficiuntur, caputque, fit infe­
rius, vbi perpendiculum fuerit, in quo firmatum eſt) Hæc ſunt ferè eadem cum
ijs, quæ in primo huius capitis loco dicta ſunt.
proinde ea cum duabus illis
triangulorum figuris repetenda ſunt, vt breuius quæ nunc reſtant explicen­
tur.
quoniam igitur animal antequam gradiatur, maximè homo, ſtat hori­
zonti perpendicularis, neceſſe eſt ad progrediendum, vt fiat aliqua mem­
brorum inflexio, ſi enim homo ſine vlla ſui corporis flexura inclinet ſe ad
horizontem, ita vt cum horizonte faciat ex anteriori parte.
v. g. angulum
recto minorem, ſiue acutum, vel concidet, vel non poterit progredi; ſi enim
alterum crus præmitteretur, altero manente perpendiculari, ſicque; progre­
deretur quiſpiam, ſequeretur crus prolatum, quale eſt A D, iu priori trian­
gulo, debere fieri maius altero crure A B, manente, quia fieret tota hypo­
tenuſa A C, ſie enim terram attingeret; at non poteſt fieri illo maius, quia
eſt illi æquale, ergò hac ratione inceſſus fieri nequit.
neceſſe igitur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index