DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 288 > >|
1
Et ſi funis in F circa alios duos
voluatur orbiculos, quorum cen­
tra ſint HK, qui deinde religetur
in L; erit proportio ponderis ad
potentiam ſeſquialtera.
Si enim quatuor eſſent potentiæ
in MNOI, eſſet vnaquæq; ſubſeſ­
cupla ponderis C, quare quatuor
ſimul potentiæ in MNOI qua­
tuor ſextæ erunt ponderis C.
&
quoniam duæ ſimul potentiæ in
HD quatuor potentiis in MNOI
ſunt æquales; & potentia in G æ­
qualis eſt potentiis in DH: erit
potentia in G quatuor ſimul po­
tentiis in MNOI æqualis; & ob
id quatuor ſextæ erit ponderis C.

proportio igitur ponderis C ad po
tentiam in G ſeſquialtera eſt.
Ex 9 huius
Et ſi in G ſit potentia mouens,
ſimili modo oſtendetur ſpatium
potentiæ ſpatii ponderis ſeſquialte
rum eſſe. 192[Figure 192]
Et ſi funis in L adhuc circa duos
alios orbiculos reuoluatur ſimi­
liter oſtendetur proportionem
ponderis ad potentiam ſeſqui­
tertiam eſſe.
quòd ſi in G ſit
potentia mouens, oſtende­
tur ſpatium potentiæ ſpatii ponde
ris ſeſquitertium eſſe, atq; ita dein­
ceps in infinitum procedendo,
quamcunq; proportionem ponderis ad potentiam ſuperparticula
rem inueniemus ſemperq; reperiemus ita eſſe pondus ad poten
tiam pondus ſuſtinentem, vt ſpatium potentiæ mouentis ad ſpa
tium ponderis à potentia moti.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index