Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1ctere vtrumque crus non ſolum ad horizontem, ſed etiam circa aliquam cor­
poris flexuram, vel nodum, vt circa genu, aut alia.
crura enim in greſſu fiunt
latera ſuperiora trianguli iſoſcelis, vt in ſecunda figura patuit, cuius baſis
eſt paſſus.
& tunc caput ambulantis fit inferius, quàm antequam gradere­
137[Figure 137]
tur; quia tunc ambo crura erant horizonti perpen­
dicularia.
quando autem caput fuerit in linea per­
pendiculari
trianguli iſoſcelis, tunc erit inferius quàm
alibi, vt in pręſenti figura, linea perpendicularis trian­
guli huius iſoſcelis eſt linea A E, quia baſi B C, per­
pendicularis incidit; quando igitur caput ambulan­
tis.
v. g. D, fuerit in hac linea, tunc erit inferius quàm
in quauis alia greſſus parte: quia tunc crura A B,
A C, ſunt maximè diuaricata, & proinde angulus A,
& ſimul punctum D, maximè demiſſa.
De motu animalium.
297
Cap. 1. (Primum quidem in animalibus: oportet enim ſi moueatur aliqua
particularum quieſcere aliquam, & propter hoc, & flexus animalibus
inſunt: tanquam enim centro vtuntur flexibus & fit tota pars, in qua
eſt flexus & vna, & duæ; & recta, & flexa, quæ permutatur potentia,
& actu, propter flexum.
cum autem flectitur, & mouetur, hoc quidem ſignum mo-
138[Figure 138]
vetur, illud autem manet in flexibus, quemadmodum vtique ſi dia­
metri, quæ quidem A D, maneat, quæ cutem B, moueatur, &
fiat A C, ſed hic quidem videtur, ſecundum omnem modum in­
diuiſibile eſſe centrum.
etenim moueri, vt aiunt, fingunt in ipſis,
non enim mouetur mathematicorum aliquid.
Intendit probare neceſſe eſſe ad motum animalium, vt
vna pars quieſcat, dum altera mouetur.
propter hoc enim inquit flexus ani­
malibus inſunt, vbi in græco pro voce flexus legitur καμπτη, quod ſignifi­
cat nodum, articulum, & denique locum ipſum, vbi fit membri flexura, tan­
quam enim centro quodam vtuntur flexibus, ideſt nodis, ſeu iuncturæ ſunt
in motu membrorum inſtar centri.
v. g. nodus cubiti fit centrum, cum bra­
chij parte, quæ eſt inter humerum, & cubitum manente, reliquum brachij
circumducimus; ſic manente genu tanquam centro, crus huc illud agita­
mus, & fit tota pars.
v. g. totum brachium, in quo eſt cubiti iunctura, & vna
tota pars, quando manet rectum; & duæ quando in flexura cubiti brachium
inflectitur; & fit tota hæc longitudo recta prius, poſtea flexa: quæ propter
flexuram modo vna eſt actu, ſed duæ potentia.
modo duæ in actu, ſed vna in
potentia.
cum autem flectitur, & mouetur brachium, vnum quidem ſignum,
ſiue punctum, quod eſt extremum partis manentis, manet; alterum verò ſi­
gnum, ſiue punctum, quod eſt extremum partis motæ eſtque; alteri ſigno con­
tiguum mouetur ſimul cum tota parte mota.
quemadmodum, ſi diametri
ſuperioris figuræ, pars D A, maneat, pars autem A B, moueatur ad A C,
erit huius flexuræ centrum A, quod vt extremum lineæ D A, manentis,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index