Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1net: vt verò extremum motæ A B, mouetur. quamuis in mathematicis hæc
quidem duorum centrorum diſtinctio nulla ſit, quia centrum mathemati­
cum omninò indiuiduum eſt: neque in mathematicis eſt propriè motus,
quamuis enim aliquando Mathematici dicant, ſi linea, vel ſi punctum mo­
ueretur, vel moueatur, & ſimilia, huiuſmodi tamen motus ſunt rebus ma­
thematicis extrinſeci, nec quatenus hoc modo mouentur conſiderantur:
patet igitur, qua ratione Ariſtot. partem manentem in motu neceſſariam
eſſe velit.
298 a
Cap. 5. (Quemadmodum autem ſpontanea mouentur paruo motu facto) Spon­
tanea iſta erant machinæ, quæ à ſeipſis mouebantur, quas Græci automata
dixerunt, cuiuſmodi ſunt Automata Heronis Alexandrini, quæ adhuc extant.
Cap. 8. Eſt ibi quoddam triangulum cum elementis more geometrarum
depictum, vnde locus ille videri poſſit mathematicus, verumtamen nullo
modo geometriæ auxilio indiget.
De generatione animalium.
298.b
Lib. 2. cap. 1. (Sitqué perinde ac admirabilia illa ſpontanea) Intelligit ma­
chinas illas miro artificio confictas, quæ à ſe ipſis intrinſeco prin­
cipio mouebantur, quas Græci veteres Automata, ideſt ſpontanea,
vel ſpontina, vt vertit Interpres vocabant, cuiuſmodi ſunt Auto­
mata Heronis Alexandrini, quæ adhuc extant græca, quæque; ab Abbate Gua­
ſtallenſi in Italicum ſunt conuerſa.
Automata hodie ſunt Horologia, quæ ex
multis dentatis rotis Germani conſtruunt.
299
Lib. 2. cap. 4. (Nam & triangula figura duobus rectis æquale ſemper habet)
vide quæ de hac re ſcripſi lib. 1. Priorum, ſecto 3. cap. 1.
300
Ibidem (Et diametrum incommenſurabilem eſſe cum coſta ſempiternum eſt: at­
tamen cauſa eorum aliqua & demonſtratio eſt.
Quæ libro 1. Priorum, ſecto 1. cap. 23. de hac re annotata ſunt, abundè
huic etiam loco ſatisfaciunt.
In Ethica, ſeu Moralia ad Nicomachum.
301
Lib. 1. cap. 7. (Faber enim, & Geometra diuerſo modo rectum angulum
vtrique conſiderant: ille quatenus ſolum ad opus vtile eſt, hic verò cum ve­
ritatis ſpeculator ſit, quid, & qualis ſit, indagat) Id quod dicit Ariſt.
confirmatur ex eo, quod Fabri omnes vtuntur amuſſi, ſeu norma,
139[Figure 139]
quæ nihil aliud eſt quàm angulus rectus, quæ vulgò
ſquadra dicitur, vt eius auxilio angulum ipſum re­
ctum in opus conferant, ſicque; normæ, aut amuſſis du­
ctu ſua ipſi opera ad angulos rectos, ideſt quadrata,
conficiunt.
Geometra verò conſiderat eundem an­
gulum, quatenus fit à linea ſuper lineam aliam per­
pendiculariter inſiſtente, vt eſt in definit.
10.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index