Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1miſtam, & ad ipſam quoque eſſe referendas illas par­
ticulas terreſtres, quae curſum ejus ſequutae, caeteris
celeriùs moventur, quales ſunt eae omnes quae aerem
componunt. Advertendum proeterea, materiam primi
elementi, caeteris paribus, majorem vim habere ad
corpora terreſtria deorſum pellenda, quàm globulos
ſecundi, quia plus habet agitationis; & hos majorem,
quàm particulas terreſtres aeris quas ſecum movent,
ob ſimilem rationem.
Unde ſit, ut ex ſolâ gravitate
non facilè poſſit aeſtimari, quantum in quoque corpore
materiae terreſtris contineatur.
Et fieri poteſt, ut quam­
vis, exempli cauſſâ, maſſa auri vicies plus ponderet,
quàm moles aquae ipſi aequalis, non tamen quadruplo
vel quintuplo plus materiae terreſtris contineat: tum,
quia tantundem ab utrâque ſubducendum eſt, propter
aerem in quo ponderantur; tum etiam, quia in ipſâ
aquâ, ut & in omnibus aliis liquidis corporibus, prop­
ter ſuarum particularum motum, ineſt levitas a, reſ­
pectu corporum durorum.
XXV.
Ejus quantitatem non
reſpondere quantitati
materiae cujuſque cor­
poris.
30
5
10
15

Conſiderandum etiam, in omni motu eite circulum
corporum quae ſimul moventur, ut jam ſuprà oſten­
ſum eſt b, nullumque corpus à gravitate ſuâ deorſum
ferri, niſi eodem temporis momento aliud corpus ma­
gnitudine ipſi aequale, ac minùs habens gravitatis,
ſurſum feratur.
Unde ſit, ut in vaſe, quantumvis
profundo & lato, inſeriores aquae alteriuſve liquoris
guttae, à ſuperioribus non premantur; nec etiam pre­
mantur ſingulae partes fundi, niſi à totidem guttis,
quot ipſis perpendiculariter incumbunt.
Nam,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index