Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae
page |< < of 334 > >|
1pli cauſſà, in vaſe AB C, aquae gutta I non premitur
ab aliis 2, 3, 4, ſupra ipſam exiſtentibus, quia ſi haec
deorſum ſerrentur, deberent aliae guttae, 5, 6, 7, aut
ſimiles, in earum locum
aſcendere; quae, cùm
aequ¬è graves, illarum deſ­
cenſum impediunt.
Hae au­
tem guttae 1, 2, 3, 4, junctis
viribus, premunt partem
fundi B; quia, ſi
ut deſcendat,
deſcendent etiam ipſae, ac in earum lo­
cum partes aeris 8, 9, quae ſunt ipſis leviores, aſcen­
dent.
Sed eandem vaſis partem B non plures guttae
premunt quàm haec 1, 2, 3, 4, vel aliae ipſis aequipol­
lentes; quia eo temporis momento, quo haec pars
poteſt deſcendere, non plures eam ſequi poltunt.
At­
que hinc innumera experimenta circa corporum gra­
vitatem vel potiùs, ſi ſic loqui licet, gravitationem,
quae malè philoſophantibus mira videntur, perfacile
eſt explicare.
XXVI.
Cur Corpora non gravitent in locis ſuis
naturalibus
20
15
5
10
15
20
60[Figure 60]

Notandum denique, quamvis particulae materiae coe­
leſtis eodem tempore multis diverſis motibus ciean­
tur, omnes tamen earum actiones ita ſimul conſpirare,
ac tanquam in aequipondio conſiſtere a, unaſque aliis
opponi, ut ex hoc ſolo quòd terrae moles objectu
earum motibus adverſetur, quaquaverſus aequaliter
propendeant ad ſe ab ejus viciniâ, & tanquam ab ejus
centro, removendas; niſi fortè aliqua exterior cauſſa b
diverſitatem hac in re conſtituat.
Taleſque aliquot

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index