Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 334 > >|
1cauſſae .poſſunt excogitari; ſed an earum effectus ſit
tantus, ut ſenſu deprehendatur, nondum mihi com­
pertum eſt.
XXVII.
Gravitatem corpora
deprimere verſus cen­
trum Terrae.
25

Vis luminis, quatenus à Sole ac ſtellis in omnes
coeli partes ſe diffundit, jam ſatis ſuprà fuit expli­
cata a: ſupereſt tantùm ut hîc notemus, ejus radios à
Sole delapſos, Terrae particulas diverſimodè agitare.

Quippe, quamvis in ſe ſpectata, nihil aliud ſit quàm
preſſio quaedam, quae ſit ſecundùm lineas rectas, à
Sole in Terram extenſas: quia tamen iſta preſſio non
aequaliter omnibus particulis tertii elementi, quae ſu­
premam terrae regionem componunt, ſed nunc unis,
nunc aliis, ac etiam, nunc uni ejuſdem particulae ex­
tremitati nunc alteri applicatur: facilè poteſt intel­
ligi, quo pacto ex ipſâ variae motiones in particulis
iſtis excitentur.
Exempli cauſſâ, ſi AB ſit una ex par­
ticulis tertii elementi,
terrae regionem componentibus,
quae incumbat alteri particulae C,
atque inter ipſam & Solem aliae
multae interjaceant, ut D, E, F:
hae interjacentes nunc impedient,
ne radii Solis G, G, premant ex­
tremitatem B, non autem ne pre­
mant A: ſicque extremitas A de­
primetur, atque allia B attolletur.

Et quia iſtae particulae aſſiduè ſi­
tum mutant, paullò pòſt opponentur radiis Solis ten­
dentibus verſus A, non autem aliis tendentibus verſus
B, ſicque extremitas A rurſus attolletur, & B

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index