Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 334 > >|
1exhibent; laudatur autem eorum artifex, quòd tam
accurata fabricarit, quia non neceſſariò, ſed liberè,
ipſa fabricavit.
Eâdeinque ratione, magis profectòno­
bis tribuendum eſt, quòd verum amplectamur, cùm
amplectimur, quia voluntariè id agimus, quàm ſi non,
poſſemus non amplecti.
XXXVII.
Summam eſſe hominis
perfectionem, quòd
agat liberè, ſive per
voluntatem; & per
hoc laude vel vitupe­
rio dignum reddi.
25
30
5

Quòd autem in errores incidamus, defectus quidem
eſt in noſtrâ actione ſive in uſu libertatis ſed non in
noſtrâ naturâ, utpote quae eadem eſt, cùm non rectè
quàm cùm recte judicamus.
Et quamvis tantam Deus
perſpicacitatem intellectui noſtro dare potuiſſet, ut
nunquam falleremur, nullo tamen jure hoc ab ipſo
poſſumus exigere.
Nec, quemadmodum inter nos ho­
mines, ſi quis habeat poteſtatem aliquod malum impe­
diendi, nec tamen impediat, ipſum dicimus eſſe ejus
cauſam: ita etiam, quia Deus potuiſſet eſſicere ut nun­
quam falleremur, ideò errorum noſtrorum cauſa eſt
putandus.
Poteſtas enim, quam homines habent uni
in alios, ad hoc eſt inſtituta, ut ipſâ utantur ad illos à
malis revocandos; ea autem, quam Deus habet in om­
nes, eſt quam maximè abſoluta & libera: ideaque ſum­
mas quidem ipſi debemus gratias, pro bonis quae nobis
largitus eſt; ſed nullo jure queri poſſumus, quòd non
omnia largitus ſit, qua agnoſcimus largiri potuiſſe.
XXXVIII.
Eſſe defectum in noſtrâ
actione, non in noſtrâ
naturâ, quòd erre­
mus; & ſaepe ſubdi­
torum culpas aliis
dominis, nunquam
autem Deo tribui
poſſe.
10
15
20

Quòd autem ſit in noſtrâ voluntate libertas, & mul­
tis ad arbitrium vel aſſentiri vel non aſſentiri poſſimus,
adeo' manifeſtum eſt, ut inter primas & maximè com­
munes notiones, quae nobis ſunt innatae, ſit recenſen­
dum.
Patuitque hoc maximè paulò ant a, cùm de om­
nibus dubitare ſtudentes, eò uſque ſumus progreſſi,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index