Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1beat neceſſe eſt. & ſi triangulum ſecus, ita etiam, & quadratum commutabitur,
ex altera parte enim ei reſpondet.
& ſi quadratum quatuor angulis rectis æquales,
non habuerit angulos ne quidem triangulum duobus rectis habebit æquales) Hanc
trianguli affectionem, habere ſcilicet, ſuos tres angulos æquales duobus re­
ctis angulis abundè explicaui libro 1. Priorum, ſecto 3. cap. 1. quam Eucli­
des propoſit.
32. primi demonſtrauit, ex qua demonſtratione, tanquam ex
Geometrico principio ſequitur omne quoque quadrangulum habere quatuor
angulos æquales quatuor rectis angulis; omne namque quadrangulum eſt po­
tentia duo triangula, cum diuidatur ducta ipſius diametro in duo trìangula.
quod ſi triangulus proprietatem illam non haberet, neque hæc quadrangulo
conueniret.
& ſi quadrangulum non haberet quatuor angulos æquales qua­
tuor rectis angulis, neque triangulum habere poſſet tres angulos æqua­
les duobus rectis, cum nihil ſit aliud triangulum, quàm dimidiatum qua­
drangulum.
320
Cap. 16. (In Geometria ſi quidem cum quis dixerit quadrangulŭm quatuor rectis
æquales habere, & percunctatur propter quid, occurrit, quia etiam triangulŭm duo­
bus rectis æquales habet.
in his igitur ex determinato ſibi principio propter quid
aſſumpſerunt) Lege, quæ proximè in præcedenti loco expoſui, ea enim om­
nia huc etiam pertinent.
hoc ſolum addendum ad illorum verborum (Ex de­
terminato ſibi principio propter quid aſſumpſerunt) intelligentiam, ideſt ex vna
concluſione demonſtrata, tanquam principio alia demonſtrant; quod rectè
fieri Ariſt. in primo Poſter. docet.
321
Cap. 31. (A qui proportionale in quatuor nihilominus perficitur: nam quem­
admodum A, ad B, ita C, ad D.) ideſt proportionalitas in quatuor terminis
conſiſtit, quemadmodum pluribus ſupra lib. 5. cap. 3. Ethycorum explica­
tum eſt: quò nunc Lectorem ablego.
Ex primo Libro Moralium Eudemiorum.
322
Cap. 5 (Vt ſi duplum multiplicium primum est, non licet multiplex com­
muniter prædicatum ſeparari, quippe, quod duplo prius eſt) Inter pro­
portionum genera vnum eſt, quod dicitur multiplex, quod ſub ſe
infinitas ſpecies continet, vt Duplum, Triplum, Quadruplum, & c.
in infinitum.
vbi vides, cur Ariſt. dixerit duplum eſſe primum inter multi­
plicia, cum verè naturali ordine numerorum ipſi primus debeatur locus.
Vides etiam cur non liceat, Multiplex ipſum genus commune prædicatum
omnibus ſpeciebus veluti Idæam ſeparari; tunc enim ait, ipſum mul­
tiplex abſtractum eſſet prius ordine ipſo primo multiplici, ſci­
licet duplo; & Duplum non eſſet primum inter mul­
tiplicia, quæ vtraque ſunt abſurda; non igitur
illud tanquam Idæam licet ſepa­
ratum ponere.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index