1pelluntur: & poſtquam ad D pervenerunt, ibi tranſ
verſim jacentes ſupra ſuperficiem iſtius Corporis C
non facilè meatibus occurrunt, per quos in ipſum
regredi poſſint.
verſim jacentes ſupra ſuperficiem iſtius Corporis C
non facilè meatibus occurrunt, per quos in ipſum
regredi poſſint.
10
15
Sic itaque multue oblongae particulae tertii
verſus D congregatae ſunt, & quamvis initio non fue
rint inter ſe perfectèaequales nec ſimiles hoc tamen
commune habuerunt, quòd nec ſibi mutuò, nec aliis
tertii elementi particulis facilè poſſent adhaerere
quòdque à materiâ coeleſti ipſas move
rentur; propter hanc enim proprietatem à corpore C
exceſſerunt, atque in D ſunt ſimul collectae; cùmque
ibi materia coeleſtis aſſiduè circa illas fluat, efficiatque
ut variis motibus cieantur, &, unae in aliarum loca
tranſmigrent, ſucceſſu temporis fieri debuerunt laeves
15
&steretes, & quam-proximè inter ſe aequales, atque ad
duas tantùm ſpecies reduci. Nempe, quae ſuerunt ſatis
tenues, ut ab illo ſolo impetu, quo à materiâ coeleſti
agebantur, flecti poſſent, circa alias paullò craſſiores,
quae ſic flecti non poterant, convolutae, ipſas
detulerunt. Atque hae duae particularum ſpecies, flexi
lium ſcilicet atque inflexilium, ſic junctae faciliùs per
ſeveràrunt in ſuo motu, quàm ſolae flexiles, vel ſolae
inflexiles potuiſſent: unde factum eſt, ut ambae in cor
pore D remanſerint; atque etiam ut illae quae initio
circa alias flecti potuerunt, poſtea ſucceſſu temporis,
aſſiduo uſu ſe inflectendi, magis & magis flexiles red
derentur fierentque inſtar anguillarum aut brevium
funiculorum alias autem, cùm nunquam flecterentur,
ſi quam ante `flexilitatem habuerint, eam
amitterent, ac telorum inſtar rigidae manerent.