Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224
225
225
226
226
227
227
228
228
229
229
230
230
< >
page |< < of 334 > >|
1tim motu globulorum coeleſtium ex hoc corpore D
ejectae ſunt; & harum quidem nonnullae ſe corpori C
adjunxerunt, ſed maxima pars ſurſum aſcendit verſus
E & B, materiamque augendo corpori E ſubminiſtravit.
XXXIX.
De hujus quarti corpo­
ris accretione, & ter­
tii expurgatione.
10
20
30

Quippe tempore diei & aeſtatis, cùm Sol me­
dietatem corporis D vi luminis & caloris rarefaciebat,
non poterat omnis materia iſtius medietatis inter duo
corpora vicina C & E contineri; neque haec corpora
vicina, quae dura erant, locis expellere, atque ideò ple­
raeque ejus materiae particulae per poros corporis
verſus B aſcendebant, quae deinde tempore noctis &
hyemis, ceſſante iſta rarefactione, ob gravitatem ſuam
rurſus deſcendebant.
Multae autem cauſſae erant, prop­
ter quas particulae tertii elementi, quae ſic ex corpore
D egrediebantur, non poterant omnes poſtea in
reverti.
Nam majore impetu exibant, quàm redibant;
quia major eſt vis dilatationis à calore orta, quàm gra­
vitatis.
Et idcirco multae per anguſtos meatus corpo­
ris E ſibi viam faciebant ad aſcendendum, quae poſtea
nullam invenientes ad revertendum, in ejus
conſiſtebant; ac etiam nonnullae, meatibus iſtis im­
pactae, ulteriùs aſcendere non valentes, aliis deſcenſu­
ris vias occludebant.
Praeterea quaecunque caeteris
errant tenuiores, & à figurâ laevi & tereti magis diſta­
bant, ſolo globulorum coeleſtium motu extra
D pellebantur, ideòque primae ſe offerebant ad aſcen­
dendum verſus E & B; atque horum corporum particu­
lis occurrendo, non rarò figuras ſuas mutabant, & vel
illis adhaerebant, vel ſaltem deſinebant aptae eſſe ad re­
vertendum verſus D.
Unde ſequi debuit poſt
dies & annos, ut magna pars hujus corporis D eſſet

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index