Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 111]
[Figure 112]
[Figure 113]
[Figure 114]
[Figure 115]
[Figure 116]
[Figure 117]
[Figure 118]
[Figure 119]
[Figure 120]
[Figure 121]
[Figure 122]
[Figure 123]
[Figure 124]
[Figure 125]
[Figure 126]
[Figure 127]
[Figure 128]
[Figure 129]
[Figure 130]
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
< >
page |< < of 355 > >|
1tinos quadrantal pro cubo ſolet vſurpari. in denario autem continetur etiam
hic numerus, eſt enim octonarius numerus cubus, fit enim ex binario ter in
ſe ipſum multiplicato, hoc modo; duo bis faciunt quatuor: rurſus duo qua­
ter faciunt octo; quem ex definitione numeri cubi, conſtat eſſe cubum.
qua
ratione deinde reliqui numeri, longus, planus, primus, compoſitus, in de­
nario exiſtant, facilè eſt cognoſcere, dummodo eorum definitiones tenean­
tur, quæ initio 7. Elem. traduntur.
340
Ibidem (An quod denarius fons, atque principium eſt, quippe qui ex vno, duo­
bus, tribus, & quatuor conſtet) Aliam denarij dignitatem aſſignat, quam ex
Plutarcho lib. 1. cap. 3. de Placitis Philoſophorum, optimè poſſumus intel­
ligere: vbi ſic ait: Pythagorei aiebant denarium eſſe Naturam, quoniam
omnes gentes vſque ad decem natura duce numerabant.
tum etiam, quia ex
quaternario conſtabat, ideſt, ex his quatuor numeris 1. 2. 3. 4. qui ſimul ad­
diti faciunt decem: quaternarium enim Pythagorei multis de cauſis, quas
apud Petrum Bungum de myſterijs numerorum videre poteris, adeò extol­
lebant, vt dicerent ex quaternario naturalia, omnia conſtare, vt quaterni­
tati omnia accepta referrent.
vnde etiam per ipſum conceptis his verſibus
iurare ſolebant,
Iuro per omnipotentem animæ, qui Tetrada noſtræ
Perpetuos fontes naturæ infudit habentem.
Pręcipua verò cauſa, cur tantopere Pythagorei quaternitatem celebrarint,
refertur à Marſilio Ficino cap. 24. compendij in Tymeum, his verbis: ex
quatuor elementis, geometrica, & harmonica ratione coniunctis inuicem,
vniuerſum Mundum compoſitum Pythagorei omnes exiſtimant: conſonan­
tiam horum in cœlo ſemper eſſe perfectam, ſub cœlo autem aliquando diſ­
ſonantem.
volebant ergò totum mundum, tam æthereum, quàm elementa­
rem, conſtare ex quatuor elementis; & ideò ex quaternario omnia conſta­
re dicebant.
hac de cauſa Pythagorei in muſicis conſonantijs, vltra quater­
narium progredi vetabant; hoc eſt nullam admittebant conſonantiam, quæ
numeris quaternario contentis non exprimeretur, idcircò ſupra quadruplam
non aſcendebant.
Verùm inter alias quaternitatis dignitates hanc maximi
faciebant, quod denarius ex ipſa, vti modo dictum eſt, componeretur; cu­
ius excellentiam in ipſum proinde denarium transfundebant, dicebantque
denarium eſſe numerum perfectum, & aliorum numerorum fontem, atque
principium.
quemadmodum natura ipſa quaternario conſtans, erat omnium
rerum origo.
Ex quibus manifeſtum eſt Ariſt. Problema hoc, atque eius ſo­
lutionem ex Pythagoreorum philoſophia accepiſſe.
341
Ibidem (An quia corpora, quæ feruntur numero nouenario continentur) Puto
hæc nouem corpora, quæ mouentur, eſſe cœlos, primum ſcilicet Mobile,
Firmamentum, & ſeptem Planetarum orbes: quibus ſi addas ſphæram ele­
mentarem, habebis denarium corporum perfectiſſimum, ex quo tota Mun­
di machina componitur.
342
Ibidem (An quod decem proportionibus, quatuor cubales numeri conſumun­
tur, è quibus numeris vniuerſum conſtare Pythagoreis placet?) Aliam denarij
perfectionem affert, quam ex 8. 9. Elem. comprobare, atque intelligere poſ­
ſumus.
eſt autem 8. 9. Elem. propoſitio hæc: ſi decem numeri in eadem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index