DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 288 > >|
2
DE LIBRA.
Anteqvam de libra ſermo ha
beatur, vtres clarior eluceſcat, ſit
libra AB recta linea; CD verò
trutina, quæ ſecundum commu­
nem conſuetudinem horizonti
ſemper eſt perpendicularis.
pun­
ctum autem C immobile, circa quod vertitur li­
bra, centrum libræ
vocetur.
itidemque
(quamuis tamen im­
proprie) ſiue ſupra,
ſiue infra libram fue
rit conſtitutum.
CA
verò, & CB, tum di
ſtantiæ, tum libræ
brachia nuncupen­
tur.
& ſi à centro li­
bræ ſupra, vel infra
2[Figure 2]
libram conſtituto ipſi AB perpendicularis duca­
tur, hæc perpendiculum vocetur, quæ libram AB
ſubſtinebit; & quocunque modo moueatur libra,
ipſi ſemper perpendicularis exiſtet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index