Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 334 > >|
1particulis quae quotidie, vi caloris motae, interdiu
verſus B aſcendebant, ac noctu rurſus deſcendebant,
ſemperque ſe mutuò conſequentes, iſtos meatus im­
plebant.
Cùm autem poſtea, corpore D mole imminuto,
non ampliùs ejus particulae omnes meatus corporis
occupârunt, aliae minores particulae, ex B venientes, in
earum loca ſucceſſerunt; cùmque hae iſtos meatus
corporis E non ſatis implerent, & vacuum in naturâ
non detur, materia coeleſtis, quâ ſolà omnia exigua in­
tervalla, quae circa particulas corporum
reperiuntur, impleri poſſunt, in illos ruens, eorum
figuras immutabat, impetumque faciebat ad quoſdam
ita diducendos, ut hoc ipſo alii vicini anguſtiores red­
derentur.
Unde facilè contingebat, ut, quibuſdam par­
tibus corporis E à ſe mutuò disjunctis, in eo
fiſſurae, quae poſtea ſucceſſu temporis majores & ma­
jores evaſerunt.
Eâ dem plane? ratione, quâ videmus
aeſtate in terrâ multas rimas aperiri, dum à Sole ſicca­
tur, eamque magis & magis hiare quà diutiùs ſiccitas
perſeverat.
XLI.
Quomodo multae fiſſu­
rae in quarto factae
ſint15
15
20
5
10
15
20

Cùm autem multae tales rimae eſſent in corpore E,
atque ipſae ſemper augerentur, tandem ejus partes tam
parum ſibi mutuò adhaeſerunt, ut non ampliùs in mo­
dum fornicis inter F & B poltet ſuſtineri, & ideò totum
confractum, in ſuperficiem corporis C gravitate
delapſum eſt.
Cùmque haec ſuperficies ſatis lata non
eſſet, ad omnia illius fragmenta ſibi mutuò adjacen­
tia, & ſitum quem prius habuerant ſervantia, recipien­
da, quaedam ex ipſis in latus inclinari atque una in
alia recumbere debuerunt.
Nempe, ſi ex. gr. in
tractu corporis E, quem haec figura repraeſentat,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index