Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1142[Figure 142]
ſint duo arcus æquales A B, B C.
in plano autem horizontis ere­
ctum ſit corpus G D, quod à So­
le conſpiciatur, ſiue illuminetur.
ſitque; primum Sol in A. radius ip­
ſius per verticem D, tranſiliens
erit A D I; vmbra verò erit G I.
Sole deinde in B, exiſtente, erit
radius B D E, & vmbra G E.
So­
le tandem in C. radioque; C D F.
vmbra erit G F.
Dicit ergò Ariſt. quod cum anguli A D B, B D C, ſint ex
æqualibus arcubus A B, B C. ad centrum D, conſtituti, erunt æquales, qua­
re erunt etiam æquales alij duo anguli illis ad verticem oppoſiti, per 15.
primi, qui ſunt contenti in triangulo G D I. quod triangulum fit à radio pri­
mo D I, re conſpecta à Sole G D, & vmbra G I. anguli inquam F D E, E D I,
qui ſunt ad verticem prædictis angulis, erunt, & ipſi æquales inuicem.
Supponit præterea pro certo radium D I, qui cæteris longius prolabitur,
eſſe maiorem propinquiore D E. ipſumque; D E, maiorem eſſe reliquo radio
D F. oportet autem radium B E, terminari in puncto E, quod ſit citra radium
D I. & radium D F, deſinere in F, citra radium D E, aliter ſequitur lineam
rectam B E, vel C F, ſecare lineam recta A I, in pluribus punctis, quàm vno
D. quod eſt impoſſibile.
cùm ergò totus angulus F D I, diuidatur à linea
D E, in duos angulos æquales F D E, E D I. ſitque; latus D I, maius latere D F.
erit ex ſcholio 19. primi Elemen. linea E I, maior, quam F E, quæ ſunt duæ
inæquales vmbræ, quæ tamen reſpondent æqualibus arcubus A B, B C. ſimi­
liter vmbra F E, maior eſſe probaretur ſequenti qualibet vmbra, quæ tamen
ex arcu æquali procederet.
& ſic deinceps vſquequò Sol eſſet in meridie, vbi
vmbra eſſet omnium minima.
Atque ex his patet, cur quamuis Sol vniformiter in cœlo moueatur, vm­
brarum tamen incrementa, ſint diſparia, nec vniformia.
eadem intelligen­
da ſunt de vmbrarum decrementis promeridianis Sole ad occaſum labente:
tunc enim, vt ille cecinit.
Maioresqué cadunt altis de montibus vmbræ.
Aduerte verba illa (Angulus D E, maior, quam E F, angulo D G, est) eſſe
mendoſa, etiam in græco textu; vnde, & malè in latinum tranſlata: neque in
græco eſt vox, angulus: aliter Ariſt. quæſtioni non ſatisfaceret.
quare di­
cendum, & interpretandum videtur, quemadmodum à me factum eſt.
345
In 5. problema. Difficile admodum eſt problema iſtud, & cuius ſolutio­
nem nullus veterum, quod ſciam, perfectè attigit: quamuis Vitellio nu.
39.
lib. 2. hoc idem proponat, ac ſoluere contendat: Verùm nec Ariſt. nec Vi­
tellio intellectui ſatisfaciunt mathematico: probabilia tamen afferunt.
op­
timè hae de re Maurolicus, in ſuis Poſthumis, nuper editis Photiſmis, & Ke­
plerus, in paralip.
ad Vitell. Senſum Ariſt. ac textum pariter per paraphra­
ſim exponam, ita tamen, vt eius textus ex hac paraphraſi omninò clarus
euadat.
Quærit igitur; cur lumen Solis ingrediens per quadrangularia, ſeu
triangularia foramina, vel etiam per rimulas, cùm poſtea recipiatur in pla­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index