DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 288 > >|
108diametrum tympani vnà cum ſcytala DF. Similiter etiam oſten­
detur, ſi potentia pondus ſuſtinens fuerit in q.
tunc enim ſuſti­
neret vecte CQ; & ad pondus eam haberet proportionem, quam
habet CB ad Cq.
Videlicet ſemidiameter axis ad ſemidiame­
trum tympani vná cum ſcytala Eq.
quod demonſtrare opor­
tebat.
6. Primi Archim. de æquepon.Cor. 4. quinti.2 Huius. de vecte.
COROLLARIVM.
Manifeſtum eſt potentiam ſemper minorem
eſſe pondere.
Semidiameter enim axis ſemper ſemidiametro tympani mi­
nor eſt.
& potentia eò minor eſt pondere, quò ſemidiameter axis
minor eſt ſemidiametro tympani vná cum ſcytala.
quare quò lon
gior eſt CF, vel CQ; & quò breuior eſt CB, minor adhuc ſem
per potentia in F, vel in Q pondus k ſuſtinebit.
quò enim minor
eſt CB, eò minorem habebit proportionem ſemidiameter axis
ad ſemidiametrum tympani vná cum ſcytala.
Hoc autem loco conſiderandum occurrit, quòd ſi in alia ſcyta­
la appendatur pondus, vt in T, ſuſtinens pondus k; it a nempè, vt
pondus in T appenſum, pondusq; k circa axem conſtitutum
maneant; erit pondus in T grauius pondere M in F appenſo.

iungatur enim TB, & à puncto C horizonti perpendicularis du­
catur CI, quæ lineam TB ſecet in I; tandemq; connectatur
TC, quæ æqualis erit CF.
Quoniam autem pondera appenſa
ſunt in TB, perindè ſe ſe habebunt, ac ſi in punctis TB ipſorum
centra grauitatum haberent; vt antea dictum eſt.
& quia ma­
nent, erit punctum I (ex prima huius de libra) amborum ſimul
grauitatis centrum; cùm ſit CI horizonti perpendicularis.
ſed
quoniam angulus BCI eſt rectus, erit BIC acutus, lineaq; BI
ipſa BC maior erit.
quare angulus CIT erit obtuſus; atq;
ideo linea CT ipſa TI maior erit.
Cùm autem CT maior ſit
TI, & IB maior BC; maiorem habebit proportionem TC ad
CB, quàm TI ad IB; & conuertendo, minorem habebit pro­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index