Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
231 194
232 195
233 196
234 197
235 198
236 199
237 200
238 201
239 202
240 203
241 204
242 205
243 206
244 207
245 208
246 209
247 210
248 211
249 212
250 213
251 214
252 215
253 216
254 217
255 218
256 219
257 220
258 221
259 222
260 223
< >
page |< < (198) of 525 > >|
235198Comment. in I. Cap. Sphæræ eius fieri poteſt, recedere. Pari ratione falſum eſt, terram attrahi à cœlo, cu@
potius terram uideamus à cœlo remoueri ſuapte natura.
Tertio, quia ſi pro-
pter hanc eauſam terra in centro quieſceret immobilis, eadem ratione confi@
maretur, ignem uel aerem in centro mundi poſitum debere quieſcere.
Non
enim maior eſſet ratio, cur in hanc, uel illam partem moueretur, cum ęqua-
lem habeat inclinationem ad omnes cęli partes:
quod tamen nemo philoſo-
phorum conceſſit.
Dicendvm eſtigitur, nullam aliam eſſe cauſam, propter quam terra
11Cur terra
in medio
quieſcat@
in medio mundi quieſcat, quàm ipſius grauitatem.
Hinc enim fit, ut ſemper
quęrat eſſe in infimo loco, qui eſt remotiſſimus à cęlo, centrum uidelicet to-
tius Vniuerſi, quod cum ſemel poſſederit, naturaliter abeo diuelli nõ poteſt,
quia contra ſuam naturam, ac inclinationem aſcenderet.
Eandem ob cauſam
omnia grauia naturaliter ad mundi cẽtrum maximo impetu, niſi quid obſtet,
deferuntur:
Ita ut ſi eſſet tota terra ab una parte ad alteram perforata, & gra-
ue aliquod incideret in ſoramen illud, perueniret ſolum maximo impetu ad
centrum, non autem ad alteram partem, quia tunc aſcenderet, licet in princi-
pio, ob motus impetum, huc, illucq́ue fluctuaret aliquantiſper, donec, paula-
tim remiſſo motus impetu, in medio quieſceret.
De hac quoque terrę immo-
bilitate eleganter ſic ſcribit Manilius.
Nec uero tibi Natura admiranda uideri
Pendentis terræ debet@ cum pendeatipſe
Mundus, &
in nullo ponat ueſtigia fundo.
Quod patet ex ipſo motu, curſuq́ue uolantis,
Cum ſuſpenſus eat Phœbus, curſumq́;
reflectat
Huc illue, agiles &
ſeruet in æthere metas.
Cum Luna, &
Stellæ uolitent per inania mundi.
Terra quoque aerias leges imitata pependit.

Eſt igitur tellus mediam ſortita cauernam
Aeris, &
toto pariter ſublata profundo.
Nec patulas diſtenta plagas, ſed condita in orbem
Vndique ſurgentem pariter, pariterq́ue cadentem.

Hæc eſt Naturæ facies.
. . . . . .
Ex his, quę diximus, facile ſolui poteſt ratio illa communis Lactantij
22Cur Antipo
des non ca
dant.
Firmiani, &
uulgi, contra antipodas: Aiunt enim, ſi eſſent antipodes, ſeu ho-
mines nobis contrapoſiti, nõ poſſent cõſiſtere, ſed deciderent.
Solui, inquam,
poteſt, quia antipodes ſua grauitate ſemper ad centrum mundi uergunt, fi-
cut &
nos; Quinimo, ſi conſiſtere non poſſent, caderent in cœlum, ideſt, in
locum ſuperiorem, quod eſt contra grauium naturam, &
inclinationem. Non
eſt ergo mirum, illos non cadere, ſed po@ius ualde mirabile eſſet, ſi in cœlum
deciderent.
DE AMBITV TERRAE.
TOtivs autem orbis terræ ambitus, auctoritate Ambrosij
33Tetræ ambi
tus ſecun-
dum Ma-
crobium, &
Eratoſthe-
nem.
Theodosij, Macrobij, &
Eratoſthenis philoſophorũ 252000.
ſtadia continere definitur, unicuique quidem 360. partium Zo-
diaci 700.
ſtadia deputando.
COMMENTARIVS.
Haec eſt ſexta, atque ultima concluſio, Terram uidelicet ambitu ſuo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index