Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1conſiderare. per punctum igitur D, ducantur radij A D E, B D K. per pun­
ctum verò C, ducantur alij A C H, B C F, qui cùm ab extremitatibus Solis
profluant, reliquos omnes radios intra ſe continebunt.
ex tertia igitur prę­
notatione per punctum C, procedit rotunda illuminatio, cuius diameter
145[Figure 145]
F H, ſimiliter per punctum D, illuminatio
rotunda emanat, cuius diameter K E, & pa­
riter ex omnibus alijs rimulæ punctis ro­
tundi ſplendores in ſuperficiem, vbi F E,
tranſmittuntur.
Iam dicimus has duas illu­
minationes ex prænotatis ſecundo loco,
quàm longius planum F E, à foramine de­
ſtiterit, vt ſi eſſet in L M, ad vnius circuli
rotunditatem magis accedere, vt apparet
in plano L M, vbi maiores factæ ſunt illumi­
nationes, & ideò magis ad vnam circula­
rem accedunt.
manifeſtum eft enim, quò lon­
gius radij C F, C H, producti fuerint, eò
maiorem fore diametrum illuminationis F H.
euadet enim L O, & ſimiliter ex productio­
ne radiorum D K, D E, diameter alterius
illuminationis K E, augebitur, & fiet N M.
& conſequenter duæ ipſarum peripheriæ ſi­
mul maiores fient, ac proinde ad vnius cir­
culi ſimilitudinem ex ſecunda notatione per­
uenient.
& quamuis ex radiorum produ­
ctione augeantur non ſolum prædictæ dia­
metri illuminationum, ſed etiam earum
differentiæ F K, & H E; hæ tamen differen­
tiæ reſpectu illorum nihil, quod ſenſibile ſit
augentur; quod inde oritur, quia angulus F C H, maior eſt angulo F B K,
per 16. primi Elem. & ideò crura F C, H C, magis dilatata ſunt quàm cru­
ra F B, K B, & ideò ſi producantur, multò magis creſcit F H, dum euadit
M N, quàm F K, dum euadit M O. eodem modo magis creſcit K E, dum fit
O L, quàm H E, dum fit K L. quare ex ſecunda notatione earum periphe­
riæ ad vnius orbis figuram tandem concurrere videbuntur.
multò autem
euidentius ad rotunditatem accederent, ſi tertia illuminatio per tertium
aliquod punctum tranſiens, ſic perueniret; & quo plures, eò etiam perfectius,
omnes enim rotundæ eſſent, & ex radiorum proceſſu augerentur, atque ad
vnius orbis formam ſe ſe reciperent.
Hæ porrò, quæ Geometricè comprobata ſunt, libet etiam iucunda qua­
dam experientia confirmare; fiant igitur in feneſtra quapiam duo, vel tria
parua admodum foramina, inuicem proxima, per quæ totidem illumina­
tiones ad obiectam chartam transferantur, hæ admota foramini charta
paruæ, ac ſibi mutuò parum incumbentes apparebunt, & proinde vnicum
circulum non præſeferent; quò autem longius charta remouebitur, eò ma­
iores fient, ac ſibi mutuò magis incumbentes, ac idcircò in vnum ferè

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index