Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1culum coaleſcent. nunquam tamen ad geometricam rotunditatem perue­
nient, quamuis illam ſenſui obijciant.
Aliter Ioannes Keplerus totam hanc demonſtrationem inſtituit, quem tu
in ſuis ad Vitellionem Paralipom. conſule.
eius tantum experientiam non
iniucundam, qua iſtud probat, non grauabor referre.
cap. igitur ſecundo
de Figuratione lucis hæc habet: librum in ſublimi locaui, qui eſſet loco lu­
centis corporis, hunc inter & pauimentum figebatur tabella foramine mul­
tangulo.
filum deinde ex vno libri angulo per foramen in pauimentum de­
miſſum, ita incidebat in pauimento, vt terminos foraminis raderet, cuius
veſtigia creta imitabar; qua ratione creabatur figura in pauimento ſimilis
foramini.
Idem accidebat, annexo filo ex altero, tertio, quarto libri angu­
lo, adeoque; ex infinitis marginum punctis.
Itaque infinitarum in pauimento
figurarum foraminis exilium ſeries adumbrabat magnam, & quadrangulam
libri figuram.
hic primus eſt in hoc labore ſucceſſus. hæc ille; ex quibus po­
ſtea ſuam demonſtrationem adornauit.
His igitur perſpicuè demonſtratis
facilè erit nonnulla corollaria inde contexere.
Primum, ſi ad planum F E, radius perpendiculariter incidat, illuminatio
erit circulus, ſi verò obliquè ellipſis, vt in tertio loco vidimus.
cùm igitur
pauimentis, ac parietibus hæ illuminationes, vt plurimum obliquè acci­
dant, ideò ferè ſemper ouales apparent.
Secundum, quod quidem magni momenti eſt, eſt enim, vti ſcientiam de­
cet, vniuerſale, quod enim oſtenſum eſt de Sole, eodem modo oſtendi poteſt
de quouis lucido, & de quouis corpore illuminato ſuam ſpeciem diffunden­
te.
ſimili enim modo demonſtrare poſſumus cur Sol eclypſim patiens, illu­
minationem pariter eclypſatam efficiat, & inuerſam.
eadem eſt ratio de
Lunæ illuminationibus.
Tertium, & quidem ſcitu digniſſimum quodque hactenus doctorum viro­
rum ingenia latuit, rationem reddere hinc poſſumus, cur ſi feneſtris omni­
bus obſeratis, conclaue obſcurum reddatur, tenui tantùm relicto forami­
ne, per quod externo lumini aditus patent, formæ externarum rerum pro­
priæ, quamuis inuerſæ, in oppoſito plano, appareant.
eadem ſcilicet de cau­
ſa, qua & Solis imago propria, quoniam videlicet per ſingula foraminis pun­
cta, vt tertio loco patuit, vnaquæque res, ſeu lucida, ſeu illuminata tantùm
ſit, per ſingula foraminis puncta, ſingulas proprias emittit imagines, quæ
omnes poſtea in vnam ex iuſta diſtantia coaleſcunt.
atque eadem ratione in­
uertuntur.
ob quam etiam rationem ſolares maculæ in Solis ſplendoribus,
non eodem ſitu quem in Solis diſco obtinent, ſed inuerſo ſpectantur.
atque
hæc pro inſtituto dicta ſufficiant.
346
In 6. Problema. quoniam vulgata interpretatio videtur mendoſa, cum in
multis textui græco non conſentiat, eam ſic emendatam accipe (Cur Lunæ
ſphærica exiſtente, rectam cum ſemiplena eſt, cernimus?
An quoniam eodem in
plano aſpectus noster verſatur, vt circuli ambitus, quem Lunæ Solingruens facit,
quod cùm accidit, Sol recta linea videtur; cum enim quid ſuum aſpectum ſphæræ
admouerit, orbem videre neceſſe ſit; Luna autem ſphærica ſit, eamqué Sol aſpiciat;
orbis profectò id eſſe debet, quod à Sole efficitur.
Hic ergò cum è regione ſe nobis
præbet, totus videtur, & ſic plenilunium apparet, cùm autem mutatur propter

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index