Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
231 194
232 195
233 196
234 197
235 198
236 199
237 200
238 201
239 202
240 203
241 204
242 205
243 206
244 207
245 208
246 209
247 210
248 211
249 212
250 213
251 214
252 215
253 216
254 217
255 218
256 219
257 220
258 221
259 222
260 223
< >
page |< < (199) of 525 > >|
236199Ioan. de Sacro Boſco. bere certam, ac determinatam quantitatem, non antem eſſe infinitæ profundi-
@atis, ut quidam falſo opinabantur.
Quam quidem hunc in modum confirmat.
Ex ſententia Ambroſij Theodoſij Macrobij (non enim tria hæc nomina tres
auctores, ut nonnulli uolunt, ſed unum ſignificant duntaxat) in commentarijs,
quos in ſomnium Scipionis edidit, lib.
1. & Eratoſthenis, totus ambitus terræ
continet ſtadia 252000.
propterea quòd uni gradui terræ ex 360. congruunt ſta
dia 700.
Nota igitur, & determiuata eſſe quantitas terræ.
11Ambit@ t@@
ræ ſume@-
dus eſt pe-
nes circul@
maximum.
Svmendvs autem eſt hic ambitus orbis terreni non penes quemuis cir-
culum in terra deſcriptum, ſed ſecundum circulum terræ maximum, qui uide
licet idem cum terra centrum poſſidet, qualis eſt Meridianus circulus.
Aequi
noctialis, Horizon, uel quiuis alius maximus in terræ ſuperſicie deſcriptus:
Quemadmodum etiam ſpiſſitudo, ſeu profunditas terræ, uel cuiuſuis corporis
2215. tertij. ſphærici, penes eius diametrum, quę eſt maxima linea in circulo ſeu ſphæra,
cum per eius centrum tranſeat, determinari debet, non autem per alias lineas,
quæ ſexcentis modis uariari poſſunt:
SVMPTO enim Aſtrolabio, uel Quadrante, in ſtellatæ noctis cla-
33Quomod@
terræ ambi
tus inueſti.
gandus ſit.
ritate, per utrumque mediclinij for amen polo perſpecto, notetur graduum
multitudo, in quaſteterit mediclinium.
Deinde procedat Coſmimetra dire-
cte uerſus Septentrionem à Meridie, donec in alteri{us} noctis claritate, uiſo
ut prius, polo, ſteterit altius uno gradu mediclinium.
Poſt hoc menſuretur
huius itineris ſpatium, &
inuenientur 700. ſtadia Deinde datis unicuique
360.
graduum tot ſtadijs, terreni orbis ambitus inuentus erit.
COMMENTARIVS.
Qvoniam auctor aſſumpſerat, tanquam ratum & certum, uni gradu@
orbis terreni reſpondere 700.
ſtadia, atque adeo omnes 360. gradus, hoc eſt, to
tum ambitum terræ, comprehendere ſtadia 252000 quod aliquis negare poſ
ſet, immo ulgus, &
multi etiam, qui docti uideri uolunt, arbitrantur, impoſſi-
bile eſſe, ut terræ ambitus menſuretur, propterea quòd ob multa impedimen-
ta rupiũ inacceſſibilium, ualliũ, fluminum, lacuum, Oceani, maris mediterra-
44Satis eſt, @
@ueſtigetur
interuallũ
vnius gra-
dus in ter-
ra, ut totus
ambitus h@
beatur.
nei, &
c. circumiri tota nequeat. Idcirco pręſcribit uiam, qua uſi ſunt Aſtrono-
mi, &
qua quilibet, ſi placet, uti poterit in metiendo terrę ambitu. Satis enim
erit, ſi accurate, ac diligenter metiatur quis ſpatium itineris, quod uni gradui
terręcongruit, &
nõ totum circuitum. Nam cum terra ſit ſphęrica, ut demon-
ſtratum eſt, ex cognita quauis parte ambitus,, quæ ad totum ambitum propor-
tionem habeat notam, ueniemus facile per regulam proportionum in cogni-
tionem totius ambitus terræ.
Via autem, quam tradit, perſpicua eſt in litera,
&
admodũ facilis ijs, qui uel mediocriter in inſtrumentis Mathematicis, maxi-
me in Aſtrolabio, &
Quadrante uerſati fuerint. Id ſolummodo circa eam intel
ligendum eſt, nulla ratione per Aſtrolabium, quadrantemve polum poſſe con
ſpici:
ſtella enim polaris, quam prope polum intuemur, uerus polus nõ eſt, ſed
circa uerum polum circulum deſcribit diſtantem à polo grad.
fere 3. {1/2}. Vnde
ueram altitudinem oſtendere nequit.
Quare alia ratione inquirenda erit alti-
tudo poli@ Quod quonam pacto fieri debeat, non eſt huius loci, ſed ſpectat

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index