Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1Solis diſceſſum peripheria eius aſpici poteſt, ita vt recta appareat. altera verò pars
circularis, quoniam ex aduersò noſtri aſpectus hemiſphærium eſt; talis verò appa­
ret
ſemicirculus.
ſemper enim Luna aſpectui nostro oppoſita eſt, ſed quando Sol in­
cubuerit, non videtur, & repletur post diem octauum ſecundum dimidium; quo­
niam
paulatim Sol euadens, orbem nobis facit inclinatiorem; ita verò circulus ad
oculum noſtrum diſpoſitus, ſimilis videtur ſectioni conicæ.
lunaris verò apparet
iam Sole amoto; cùm enim ad extrema puncta peruenerit, iuxta quæ dimidiata
apparet, circulus fit Solis, & Solis circunferentia videtur; non enim amplius in
directum viſui iacet, ſed præterit.
quo facto, & per eadem puncta ducto circulo, ne­
ceſſe eſt lunularem apparere: pars enim aliqua circuli ſtatim aſpectui patet, priori è
contra exiſtente, ita vt de ſplendido reſecetur.
tum etiam extrema manent in eodem,
vt oporteat lunularem apparere magis, & minus, ſecundum Solis motum.
per­
moto enim Sole, & circulus, ſecundum quem conſpicitur, reuertitur ad eadem
puncta.
ſecundum enim infinitas inclinationes accidit inclinari: ſi quidem maxi­
mi circuli per eadem puncta duci poſſunt infiniti) Vt rectè textum hunc intel­
ligas, lege prius, quæ de Lunæ illuminatione lib. 1. Poſt. tex. 30. dicta ſunt.
& ante omnia experire in pila aliqua lumini lucernæ, aut candelæ obiecta,
& circumlata, omnes illius ſpheræ illuminationes, vt ibi docui.
videbis enim
qua ratione linea illa, quæ confinium eſt partis illuminatæ, & partis obſcu­
, aliquando videatur lunularis, aliquando oualis, aliquando recta linea,
quorum rationem Ariſt. in præſenti problemate inquirit.
lege præterea, ſi
plenam huius rei cognitionem deſideras, propoſit.
74. 75. 76. 77. libri 4.
Vitellionis
, vbi hæc omnia exactè, & non leui brachio, vt hic fit ab Ariſtot.
demonſtrantur.
Interim tamen huius loci explicationem hanc accipe. Cur
cùm Luna ſemiplena eſt, linea illa, quæ terminus eſt partis illuminatæ, &
partis obſcuræ, quæque; Lunam bifariam diuidit, videtur linea recta, cùm ta­
men non ſit; cùm enim fit in globoſa ſuperficie Lunæ, neceſſariò circularis
146[Figure 146]
eſt?
vt autem rem hanc melius intelli­
gamus, præſens figura illuminationis
Lunæ inſpicienda eſt: vbi oculus noſter
eſt in centro mundi A; vnde varias Lu­
illuminationes aſpicit: è quibus
octo tantum, in figura ſunt depictæ: in
quibus videre eſt Lunæ ſemper dimi­
dium illud, ſiue hemiſphærium, quod
Solem aſpicit, eſſe illuminatum, cuius
terminus, ſiue baſis eſt linea K L, eſtque;
confinium
illuſtratæ partis, & opacæ.
quæ linea ſemper in Luna eſt circula­
ris, cum ſit in ſphęrico corpore: quan­
do tamen Luna videtur ſemiplena, vt
quando eſt in D, vel in K. hæc linea K L,
videtur recta.
ratio huius eſt, quia exi­
ſtente Luna ſemiplena, circulus K D L,
qui eſt baſis illuminationis ſolaris, eſt in eodem plano cum oculo A, ſiue in
eadem
rectitudine, vt apparet in figura, vbi, fi linea K D L, ſumatur loco

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index