Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 121]
[Figure 122]
[Figure 123]
[Figure 124]
[Figure 125]
[Figure 126]
[Figure 127]
[Figure 128]
[Figure 129]
[Figure 130]
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
< >
page |< < of 355 > >|
1per eadem duo extrema puncta K, L, duci poſſunt infiniti circuli maximi.
Atque hæc eſt Ariſtotelis ſententia, non ſine ingrata tautologia, tandem vt­
cunque
expreſſa.
347
In 7. problema (Cur Sol, & Luna plana eſſe videntur, cùm tamen ſphærica
ſint?
An, vt ea omnia, quorum quodnam plus, minuſuè, diſtet, incertum ſit, æquè
poſita eſſe videntur?
ſic etiam res, quamuis vna, cùm plures tamen habeat partes,
niſi varius color adſit, partes illæ omnes, ex æquo collocatas videri neceſſe eſt: quod
autem ex æquo videtur, neceſſarium etiam eſt æquabile, ac planum apparere)
Quæſtionem hanc demonſtratiuè pertractat Vitellio lib. 4. propoſit.
65. Eu­
clides etiam theor.
25. optices. cæterùm textus ſatis clarus videtur: vbi au­
tem ait (niſi varius color adſit) hoc ait, quia nonnulli colores ſunt, qui fa­
ciunt, vt obiecta appareant prominentiora, & proinde propinquiora; ta­
les ſunt colores, qui præ cæteris Iucidiores ſunt: alij verò ſunt, qui obiecta
deprimunt, & proinde remouent; cuiuſmodi ſunt colores omnes tenebri­
coſi.
poſito igitur in re viſa eodem colore, partes illius ob magnam diſtan­
tiam videntur æqualiter à viſu diſtare, & ideo res plana apparet.
quia, quam­
uis diſtantiæ illæ partium ab oculo ab inuicem differant, tamen parum dif­
ferunt, idcircò eas ſenſus iudicat æquales, ſicque; æqualiter iudicamus diſtare
partes remotiſſimæ ſphæræ, quamuis pars illa, cui linea viſualis perpendi­
culariter accidit, ſit propinquior; ſiue illa, quæ eſt in medio hemiphærij viſi:
partes autem, quæ ſunt circa baſim dicti hemiſphærij ſint remotiores.
reli­
qua ex ſe manifeſta ſunt.
348
In 8. problema (Cur Sol oriens, etque occidens vmbras efficit longas; efferens
ſe, minores: obtinens cœli medium minimas?
An quod oriens primo vmbram ter­
ræ æquidiſtantem reddit, ac infinitam pęnè protrahit, deinde longam, & poſtea mi­
norem ſubinde?
quia linea recta, quæ de ſuperiori puncto elicitur, interius cadit.
147[Figure 147]
ſit Gnomon A B. Sol, vbi C, & vbi D.
radius igitur ex C, preficiſcens, eſt C F,
& exterius procedit, quàm radius D E.
eſt autem vmbra B E, Sole ſublimiori
exiſtente: vmbra verò B F, Sole humi­
liori.
ergò quò Sol altior fuerit, eò mi­
nor vmbra erit, minimaqué tunc erit, cum
Sol ſuper caput noſtrum verſabitur)
Problema præſens eſt idem cum quar­
to huius ſectionis: eadem igitur ex­
poſitio vtrique inſeruiat.
hoc ſolum addendum eſt, Gnomonem apud græcos
inter cætera ſignificare ſtylum ſolaris horologij: in quo ſenſu hoc loco po­
nitur.
ſignificat præterea amuſſim, ſeu normam, quæ nihil aliud eſt, quam
quidam angulus rectus materialis: & quoniam ſtylus horologij figitur ad
angulos rectos in plano horizontali, propterea ipſe quoque Gnomon appel­
latus eſt: imò plerique amuſſim quandam horologijs præſertim viatorijs, lo­
co ſtyli accommodant.
349
In 9. (Cur vmbræ Lunæ maiores, quam Solis ſunt cùm eodem proueniant per­
pendiculo?
An quod Sol ſuperior, quam Luna eſt? itaque neceſſe eſt radium à ſupe­
riore procedentem intus cadere.
ſit Gnomon A D, Luna B Sol C, Lunæ radius B F.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index