DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 288 > >|
110
COROLLARIVM II.
Manifeſtum eſt etiam, maiorem ſemper ha­
bere proportionem ſpatium potentiæ mouentis
ad ſpatium ponderis moti, quàm pondus ad ean
dem potentiam.
Præterea quò circulus FHN circa ſcytalas eſt maior, eò quoq;
in pondere mouendo maius ſumetur tempus; dummodo potentia
æquali moueatur velocitate.
tempuſq; eò maius erit, quò diame
ter vnius diametro alterius eſt maior.
circulorum enim circumfe­
rentiæ ita ſe habent, vt diametri.
Cùm vero ex trigeſima ſexta
quarti libri Pappi Mathematicarum collectionum, duorum inæ
qualium circulorum æquales circumferentias inuenire poſsimus;
ideo tempus quoq; portionum circulorum inæqualium hoc modo
inueniemus.
è conuerſo autem, quò maior erit axis circumferen
tia citius pondus ſurſum mouebitur.
maior enim pars funis BL
in vna circumuerſione completa circa circulum ABO reuoluitur,
quàm ſi minor eſſet; cùm funis circumuolutus ſit circumferen­
tiæ circuli æqualis, circa quem reuoluitur.
23 Octaui libri Pappi.
COROLLARIVM.
Ex his manifeſtum eſt, quò facilius pondus mo
uetur, tempus quoq; eò maius eſſe; & quò dif­
ficilius, eò tempus minus eſſe.
& è conuerſo.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index