DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 288 > >|
1
LEMMA.
Sit linea AB horizonti perpendicularis, & dia
metro AB circulus deſcribatur AEBD, cuius
centrum C.
Dico punctum B infimum eſſe lo­
cum circumferentiæ circuli AEBD; punctum
verò A ſublimiorem; & quælibet puncta, vt DE
æqualiter à puncto A diſtantia æqualiter eſſe
deorſum; quæ verò propius ſunt ipſi A eis, quæ
magis diſtant, ſublimiora eſſe.
Producatur AB vſq; ad mundi cen­
trum, quod ſit F; deinde in circuli circum­
ferentia quoduis accipiatur punctum G;
connectanturq; FG FD FE.
Quoniam
n. BF minima eſt omnium, quæ à puncto
F ad circumferentiam AEBD ducun­
tur; erit BF ipſa FG minor.
quare punctum
B propius erit puncto F, quàm G.
hacq;
ratione oſtendetur punctum B quouis alio
puncto circumferentiæ circuli AEDB
mundi centro propius eſſe.
erit igitur pun­
ctum B circumferentiæ circuli AEBD
infimus locus.
Deinde quoniam AF per
centrum ducta maior eſt ipſa GF; erit
punctum A non ſolum ipſo G, verum etiam
quouis alio puncto circumferentiæ circuli
AEBD ſublimius.
Præterea quoniam DF
FE ſunt æquales; puncta DE æqualiter
3[Figure 3]
mundi centro diſtabunt.
& cum DF maior ſit FG; erit pun­
ctum D ipſi A propius puncto G ſublimius.
quæ omnia demon­
ſtrare oportebat.
8. Tertil.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index