Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 121]
[Figure 122]
[Figure 123]
[Figure 124]
[Figure 125]
[Figure 126]
[Figure 127]
[Figure 128]
[Figure 129]
[Figure 130]
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
< >
page |< < of 355 > >|
1148[Figure 148]
ergò vmbra Lunæ D F, Solis radius
C E; vmbra igitur neceſſariò minor
eſt, eſt enim D E.) de hac re vide
Spheram P. Clauij, cap. de Ordine
cœlorum, vnde huius textus expo­
ſitionem in hunc modum licebit af­
ferre.
Quando igitur Ariſt. quærit,
cur Luna maiores proijciat vm­
bras, qua Sol, debet ſupponere So­
lem, & Lunam eſſe in eadem altitu­
dine ſupra horizontem, v. g. eſſe vtrunque in eadem linea recta C D, ducta à
centro mundi ad Solem; ſic enim habebunt eandem ambo eleuationem ſu­
pra horizontem G H, vt factum eſt in figura: aliter Sol etiam faciet vmbras
Lunæ vmbris modo longiores, modo breuiores.
cur igitur, inquit, exiſtente
vtroque in eadem altitudine, ſiue in eadem recta C D. vmbræ lunares factæ à
Gnomone D A, ſunt vmbris ſolaribus longiores?
Reſpondet id fortè accidere, quia Sol multò remotior ſit à centro mun­
di D, quàm Luna.
vnde quamuis æquè ſupra horizontem ſint eleuata, cum
ambo ſint in linea C D. tamen propter Lunæ propinquitatem ad centrum
mundi, fit vt magnitudo ſtyli D A, reſpectu Lunæ ſit valdè ſenſibilis, quæ ta­
men collata cum Sole à terra remotiſſimo nullius euadit ſenſibilitatis; idemque;
eſt punctum D, ac punctum A. ex quo fit, vt radius Lunæ B F, cadat extra
radium Solis C E: hincque; rurſus neceſſe eſt vmbram Solis D E, minorem eſ­
ſe vmbra Lunæ D F.
Quod ſi concipiamus Lunam magis à terris diſtantem,
Solique; propinquiorem, vt in puncto R, tunc amborum radij ſimul ferè co­
incident: ſicque; æquales ferè vmbræ vtriuſque erunt.
Huius rei facilè experientiam facere poteris, ſi per quadrantem Solis al­
titudine notata, ſimul etiam ipſius vmbram ex quopiam magno Gnomone
proiectam obſeruaueris: deinde eadem Lunæ ſplendentis altitudine per cal­
culum obſeruata vmbram lunarem eiuſdem Gnomonis cum vmbra ſolari
contuleris: inuenies enim lunarem ſolari longiorem.
350
In 10. problem. (Propter quid in Solis eclypſibus, ſi quis ſpectet per cribrum,
aut per folium, veluti platani, vel alterius latifolij, vel per digitos altera manu
ſuper alteram coniungens ſplendores, qui in terra fiunt ſunt lunulæ?
An quod ſicu­
ti lux per foramen anguloſum ſplendens, turbo, & conus fit: cauſa verò, quia duo
efficiuntur coni, vnus à Sole ad foramen, & alter hinc ad terram, qui ſimul habent
vertices.
quando igitur ſic ſe habet; & ſuperiori parte circulari detrahitur, erunt
è contrariò lucis lunulæ in terra; ex peripheria enim lunulari procedunt radij.
quæ
autem in digitis, aut cribris, veluti foramina fiunt, manifeſtius id faciunt, quàm
magna foramina.
A Luna autem hoc non fit, neque ipſa deficiente, neque creſcente,
neque decreſcente, quia ſplendores extremitatum eius non ſunt manifeſti, & certi.
ſed in medio potiſſimum ſplendet. lunula autem falcata exiguam habet latitudinem)
Vt rectè, atque non ſine delectatione problema præſens intelligas, lege ea,
quæ in additione ad problema 5. huius ſectionis ſcripſimus de Figuratione
lucis: deinde operæpretium erit audire, quid dicat Gemma Friſius in tra­
ctatu de Radij aſtronomici ſtructura, cap. 18. vbi loquitur de Solis deliquij

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index