Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1dimenſione, his verbis, extat, inquit, alius modus dimetiéndæ ſolaris eclyp­
ſis, omnium facillimus, ac certiſſimus, cuius nos admonuit Eraſmus Rei­
noldus in comm. in Theoricas Peurbarhij.
tempore igitur ſolaris defectus,
intra parietes vſpiam, clauſis omnibus feneſtris, admittatur Solis radius,
per anguſtum foramen rotundum; excipiaturque; radius hic in plana tabella,
vbi certo quantum Sol defecerit ad vnguem, licet videre, abſque vlla intui­
tus moleſtia, ac tam perfectè, atque fi in cœlo coram adeſſes) hæc ille, licet
autem videre, quia illuminatio in tabella excepta, quæ alias ſolet eſſe cir­
cularis, erit tempore eclypſis ipſa pariter cum Sole defectiua, atque inſtar fal­
catæ lunulæ.
deinde ſubdit; verum hoc omninò ſcire neceſſarium eſt, con­
trario modo apparere defectum illum in tabula per radios Solis, quàm in
cœlo contingit: hoc eſt, ſi in cœlo ſuperior pars deliquium patiatur, in ra­
dijs apparebit inferior deficere, vt ratio exigit optica) hucuſque Gemma Fri­
ſius; ex quo etiam placuit accipere totius huius experientiæ figuram, quam
149[Figure 149]
ipſe cuiuſdam eclypſis an­
ni 1544. apponit.
eſt au­
tem hæc.
in qua Sol de­
ficiens
eſt A B C. pars in­
ferior B D P C, ipſa eſt
lumine priuata; ſuperior
B A P D, ſplendens, quæ
ſimilis eſt falcatæ lunu­
læ.
radij Solis ingrediun­
tur
in cubiculum per fo­
ramen E. excipiunturque;
in tabella K M N O, fo­
ramini, ſeu radio Solis
perpendiculariter oppo­
ſita: in qua propterea
apparet Solis illuminatio, non vt alias circularis, ſed manca, ac defectiua,
lunulæ inſtar: eſtque; G H I L, quæ inuerſo modo ſe habet, ac in cœlo, quem­
admodum figura oſtendit: cuius cauſa eſt, quia radij Solis A E, D E, C E,
poſt foraminis ingreſſum commutantur, quia ſe mutuò ſecant, vnde qui ſu­
periores erant, fiunt inferiores intra foramen, & in tabella; ſic radius A E,
omnibus ſuperior, poſt ingreſſum fit omnibus inferior; eſt enim E H, deſi­
nitque
; in puncto H, omnium illuminationis infimo.
reliqua autem pars cir­
culi illuminationis G L I F, deficit, quia pars Solis B D P C, quæ ipſam illu­
ſtrare ſolet, propter eclypſim nullos per foramen E, immittit radios.
Ve­
rum eclypſis tempore, etiam ſi huiuſmodi illuminationes intra cubiculum
non obſeruentur, ſed foris, manifeſtè omnes apparent, non ſecus, ac ipſe ſol
defectiuæ: tales ſùnt omnes, quæ per quælibet foramina, in quolibet paui­
mento, aut oppoſito pariete apparent: de quibus etiam Ariſtot. in præſenti
problemate loquitur.
ex his facilè eſt verborum Ariſt. ſenſum aſſequi. Quæ­
rit igitur, cur tempore ſolaris deliquij, ſi Solis illuminationes per cribri fo­
ramina, aut inter alicuius arboris folia, ex ijs, quæ lata habent folia, aut
inter manuum decuſſatos digitos, ingredientes, atque in terra

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index