Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 355 > >|
1ſpectemus, eas falcatas, ac lunulatas, videamus; non autem, vt ſolemus,
rotundas.
Reſpondet, id fortè accidere, quia lux per foramen intrans, fit
conus natura ſua, vt in 5. problemate pręcedenti, explicatum eſt.
& in præ­
ſenti figura conus lucis intrantis per foramen E, figuratur à lineis E F, E H,
quibus ſimiles alias plurimas debemus concipere ab E, ad circularem ba­
ſim F G L I, quæ turbinem perfectum efficiunt.
alius præterea conus eſt à fo­
ramine ad Solem, cuius baſis eſt A B C P, circulus Solis: & continetur ſub
infinitis radijs, quorum duo ſunt A E, C E; vterque; autem habet verticem ad
E, quia igitur plures radij ſuperioris coni deficiunt, ideò etiam in inferiori
deficient: eritque; ſitus eorum inuerſus ob radiorum interſectionem ad pun­
ctum E, eritque; ſplendor in tabella apparens lunulatus, quia ex parte Solis
pariter lunulata producitur.
cætera ſatis ſunt per ſe clara.
Ex Sectione 16.
351
In 1. problema (Cur baſes bullarum in aquis ſunt albæ; & ſi in Sole ponan­
tur, non faciunt vmbram; ſed bullæ reliquum vmbram facit, baſis verò non
facit, ſed circulariter à Sole illuminatur.
quod verò mirabilius eſt, quod neque
ſi quodpiam lignum in aquam inferatur in Sole, hæc ſub aqua diuiduntur.
An non fit vmbra, ſed à Sole diſſipatur vmbra? fi igitur vmbra est non inſpectum,
& à Sole circulariter inſpicitur moles: hoc verò impoſſibile eſſe oſtenditur in Op­
ticis.
neque enim minimum, à maximo totum conſpici poteſt) Cùm ex ipſius textus
verbis ſatis perſpicuè appareat, quid proponatur, reliqua ſic breuiter ex­
ponam.
quod igitur de ligno ait, exiſtimo hoc modo accipiendum, vt lignum
illud in aqua ponatur ſub bulla, ita vt vmbra bullæ cadat ſuper ipſum, tuncque;
vmbra illius ſimiliter apparebit defectiua, quia baſis illuminatio ipſam ex
parte deſtruet.
Reſpondet, An non fit vmbra, ſed à Sole vmbra fugatur?
quæ verba ſubobſcura ſunt; neque reſponſio videtur allata ad ſoluendum pro­
blema, ſed ad eum magis confirmandum.
deinde ait: ſi igitur nihil aliud eſt
vmbra, quam id, quod non aſpicitur à Sole, & à Sole tamen videamus illu­
minari totam bullæ baſim circulariter, neceſſe eſt totam etiam bullam vn­
dique
à Sole illuminari, & conſpici, quod tamen impoſſibile eſſe demonſtra­
tur ab opticis: ipſi enim demonſtrant, nullum corpus, quantumuis mini­
mum, totum poſſe circumſpici à quamuis maximo illuminante.
quod qui­
dem antiquitus demonſtrauit Ariſtarchus Samius in libello de diſtantijs So­
150[Figure 150]
lis, & Lunæ: &
poſtea Vitellio
lib. 2. propoſ.
27.
& ex figura præ­
ſenti facilè eſt id
intelligere: in qua
ſit Sol ſphæra A,
illuminans ſphæ­
rulam B, extre­
mi radij DF,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index