Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
< >
page |< < of 355 > >|
1vmbra erit igitur G F H, ad partes C, Soli auerſas. quas nunquam Sol, etiam
ſi ſphæra B, arenulæ vnius grano minor fuerit poterit illuſtrare.
quæ quidem
non ſoluunt quæſtionem, ſed eam difficiliorem reddunt.
Quapropter non
videtur Ariſt. voluiſſe hoc diſcutere, ſed ſolum tanquam mirum quodam
proponere.
quod ſi quid mutire liceat, vbi tantus philoſophus admirabun­
dus obmuteſcit, dixerim propterea baſim bullæ non adumbrari ab vmbra
ipſius bullæ, quia cum bulla ſit ſphærica, & tranſparens, Solis lumen eam
peruadit, atque ex ſuperficie concaua ad illius baſim partim reflectitur, ſicque;
eam illuminat.
quamuis enim ſit diaphana, non tamen omninò tranſparens
eſt, cum aqua ſit aere craſſior: bulla autem eſt ex aqua.
ſuperficiem autem
bullæ concauam id efficere debere, patet ex concaua figura, quæ maximè
reflexioni eſt apta.
352
In 3. problem. (Cur in magnitudinibus, quæ pondere ſunt inæquali, accidit, vt
ſi partem moueas læuiorem, circunferatur, quod iacitur; vt in talis fieri opplum­
batis videmus) Ariſtotelis tempore tales tali opplumbati erant in vſu, qui
exemplo præſenti queſtioni eſſe poſſent: Aptius nunc exemplum deſumi po­
teſt ex bacillo aliquo, cuius altera extremitas ſit cæteris partibus multò
grauior, qui ſi per aerem manibus eiaculatur, ſolet, dum per aerem fertur,
circumuerti.
353
Ibidem (Sin autem alterum altero fertur cælerius, circulo ferri neceſſe eſt, cùm
in hoc ſolo figuræ genere efficiatur, vt puncta eadem ſubalterna, lineas inæquales
poſſint eodem tempore permeare) Quando, inquit, duo puncta in eadem magni­
tudine poſita mouentur ad motum illius, & tamen non æqualiter progre­
diuntur, ſignum eſt, illam magnitudinem moueri circulariter, & proinde
vel eſſe circulum, vel ſaltem circuli in modum conuerti; cum in ſolo orbi­
culari motu contingat, vt duo puncta inæqualiter a centro remota, poſſint
inæquales lineas eodem tempore permeare, punctum enim, quod centro pro­
pinquius eſt, breuiorem deſcribit lineam, quod autem remotius, maiorem.
354
In 4. problem. ſatis eſſe exiſtimo per paraphraſim præſens problema ex­
ponere, ex qua tamen, vbi opus fuerit, textus corrigatur.
Cur ea, quæ in
terram cadunt, atque reſiliunt angulos ad planitiem, faciunt ſimiles vtraque
151[Figure 151]
ex parte, qua planum tetigerint?
v. g. ſi
corpus quodpiam cadat ex puncto D, per
lineam D C, ſuper planum A B, ex puncto
C, vbi cæciderat, reſilit per lineam C E,
ita vt faciat duos angulos æquales vtrin­
que ad punctum.
C, angulum ſcilicet in­
cidentiæ D C B, & angulum reflexionis
E C A?
An quod omnia iſta, natura qui­
dem ſua feruntur per rectam lineam, vi­
demus enim grauia omnia deorſum re­
ctà tendere; ſi autem aliquod impedi­
mentum occurrat, vt fit, quando plano
terræ occurrunt, tunc lineam illam, quam infra terram facerent eundemque;
angulum, quem infra planum facerent, ſupra faciunt, v. g. mobile per lineam
D C, cadens, niſi obſtitiſſet planum A B, tetendiſſet per lineam rectam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index