Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1angulum repercutiuntur, neque ſecundum perpendicularem, quia perpendi­
culum eductum ex puncto caſus diuidit ea bifariam.
fieri autem nequit, vt
ad idem punctum C, plani A B. plura perpendicula erigantur ex 13. 11. Elem.
(vt in ſecunda figura, ſola linea C D, perpendicularis eſſe poteſt ad idem,
punctum C,) quibus perpendiculis grauia diuidantur bifariam, atque in æqui­
librio conſtituantur: quod tamen ſequeretur, ſi linea reflexionis eorum, quæ
obliquè cadunt, eſſet perpendicularis, ab hac enim diuiderentur bifariam,
& præterea etiam ab alia, quæ perpendicularis verè eſt: & præterea etiam
à priori linea incidentiæ, quæ pariter eſſet perpendicularis, cum ſimiliter
cadat, atque reflexa, diuiderentur bipartitò.
Quod abſurdum eſt. ſed cùm ad­
uerſam quidem in partem ferantur, & non ad angulum rectum, reliquum eſt,
vt ad acutum angulum reſiliant, ex altera puncti incidentiæ parte, quia an­
gulus rectus eſt terminus, intra quem omnes anguli aduerſi continentur, qua­
les ſunt in prima figura ij, quorum vnum angulum incidentiæ, alterum re­
flexionis appellant.
Notandum quoad verſionem latinam Theodori Gazæ, quod vbi ſunt ver­
ba illa (Aut colei violantur) in græco eſt, κολυτρους ὐφαρπαζουσι. quorum ver­
borum paraphraſim omiſi, quia theſauri, aut lexica græca nullam huius ver­
bi notionem afferunt, quæ huic loco quadret, dicunt enim ex Athenæo τους
κολυθρους
, ſignificare ficus maturas: Suidas verò ait eſſe quoddam plantæ ge­
nus: quorum neutrum ad rem facit.
propterea vel textus corruptus eſt, vel
metaphoricè vſus eſt Ariſt. hoc verbo, cuius metaphoræ modò intelligen­
tiam non habemus.
355
In 5. problem. (Cur Cylinder propulſus fertur in directum, ſuisqué terminanti­
bus orbibus lineas rectas deſcribit, turbo verò ſuo manente murone circunfertur,
at que in ſuo terminante orbe orbem deſcribit?
&c.) Ad huius textus intelligen­
tiam fatis eſt noſſe, quid Cylindrus, & quid Conus, ſiue turbo ſit.
conum igi­
tur ex definitione 8. 11. ſic poſſumus deſcribere, eſſe corpus ex vna parte
acuminatum, ex altera verò planum, quod planum dicitur baſis coni, eſtque;
circulus: vulgò appellatur Pyramis rotunda.
Cylindrum verò ex definit. 21.
eiuſdem 11. ſic poſſumus explicare: eſſe corpus rotundum oblongum, æqua­
lis vtrinque craſſitiei, cuius duæ baſes ſunt circuii: eſtque; veluti fruſtum co­
lumnæ.
his cognitis poteris nullo negotio totius problematis ſolutionem
ex textu Ariſt. percipere.
356
In 6. probl. (Cur voluminum ſectio plana, & recta, ſi quidem fuerit baſi volu­
minis æquidiſtans, explicata lineam rectam oſtendit: ſi verò fuerit baſi inclinata,
tortuoſam?
An quia accidit, vt circulis illius ſectionis in eodem plano existenti­
bus, hanc quidem ſectionem non adiacentem eſſe.
ſed hic quidem pius, illic verò mi­
nus ab eadem distare.
Ita vt explicato volumine circuli quidem ij, qui in eodem,
ſunt plano, & principium habent in eodem plano, ex ſe ipſis euolutis faciět rectam
lineam: eſt enim facta recta ex circulis, qui ſunt in eodem plano; ita vt etiam re­
cta exiſtat in plano.
At verò obliquæ illius ſectionis linea explicata, non exiſtens
primæ æquidiſtans, ſed hic quidem plus, illic verò minus ab ea recedens, propterea
quod etiam ipſa ſectio ita ſe habeat ad eandem non εrit in eodem plano: itaque neque
recta, neque enim eiuſdem rectæ pars in vno plano, pars verò alia in alio plano eſſe
poteſt) ſi Theodorus Gaza loco horum verborum (Cur ſectio chartarum, ſiue e

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index