DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
Scan Original
281
282
283
284
285
286
287
288
< >
page |< < of 288 > >|
113
Sit enim cuneus ABC;
ſintq; duo pondera ſepa­
rat a DEFG, & HIkL,
intra quæ ſit pars cunei
DBH, cuius uertex B
medium inter utrumq; ſi
tum obtineat.
percutia­
tur autem cuneus, ita ut
magis adhuc intra pon­
dera propellatur, ſicuti
prius dictum eſt; ponde­
215[Figure 215]
ra enim ſunt, ac ſi unum tantùm continuum eſſet GFkL, quod
ſcindendum eſſet: eodem enim modo pars DG, dum cuneus
ulterius impellitur, mouebitur uerſus M; & pars HL uerſus N.

Moueatur itaq; pars DG uerſus M, & pars HL uerſus N, B uerò
dum ulterius progreditur, ſemper medium inter utrunq; pondus
remaneat.
dum autem DG à cuneo mouetur uerſus M; patet B
non mouere partem DG uerſus M uecte CB, cuius fulcimentum
H; punctum enim B non tangit pondus; ſed DG mouebitur à pun­
cto uectis D uecte AB, cuius fulcimentum B; punctum enim D tan
git pondus, & inſtrumenta mouent per contactum.
Similiter
HL mouebitur ab H uecte CB, cuius fulcimentum B; & uterq;
uectis utriq; reſiſtit in B, ita ut B potius fulcimenti uice fungatur,
quàm mouendi ponderis.
quod ipſum hoc quoq; modo manife­
ſtum erit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index