DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 288 > >|
1
Sit, quod ſcindendum eſt A
BCD parallelogrammum rectan­
gulum; ſintq; duo vectes æqua­
les EF GF, & partes vectium
HF KF ſint intra ABCD; ſitq;
HF æqualis Fk, & HA æqua
lis KB.
Oporteat verò vecti­
bus EF GF ſcindere ABCD
abſq; percuſsione, videlicet ſint
potentiæ mouentes in EG æqua
les.
vt autem ſcindatur ABCD,
oportet partem HA moueri uer
216[Figure 216]
ſus M. & kB verſus N; ſed dum vectes mouentur, putá alter in
M, alter verò in N; neceſſe eſt, vt punctum F immobile rema
neat; in illo enim fit vectium occurſus.
quare F erit fulcimen­
tum vtriuſq; vectis, & FG mouebit partem kB, cuius fulcimen
tum erit F, & potentia mouens in G; & pondus in k.
ſimi­
liter pars HA mouebitur à vecte EF, cuius fulcimentum F, po
tentia in E, & pondus in H.
Si autem k H eſſent fulcimenta immobilia, & pondera in F;
dum vectis FG conatur mouere pondus in F, tunc ei reſiſtit ve­
ctis EF, qui etiam conatur mouere pondus in F ad partem op
poſitam; ſed quoniam potentiæ ſunt æquales, & cætera æqualia;
ergo in F non fiet motus: æquale enim non mouet æquale.
patet
igitur in F maximam fieri vectium ſibi inuicem occurrentium reſi
ſtentiam, ita ut F ſit quoddam immobile.
Quare conſiderando
cuneum, vt mouet vectibus ſibi inuicem aduerſis, forſitan eis po
tius utitur hoc ſecundo modo, quàm primo.
Quoniam autem totus cuneus ſcindendo mo
uetur, poſſumus idcirco eundem alio quoq; mo
do conſiderare; videlicet dum ingreditur id,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index