Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
< >
page |< < of 355 > >|
1
Vt autem cætera problemata rectè, ac facilè ſoluantur, operæpretium
eſt, ortum, ac generationem totius Muſicæ breuiter præmittere; natura
enim ipſius ritè perſpecta, ea deinde, quæ ipſam conſequuntur nullo nego­
tio percipi poſſunt.
Primò igitur ſciendum eſt, duplicem nos poſſe conſiderare in voce, ſono­
uè varietatem.
prima eſt, qua eadem vox, aut ſonus modo maior, modo mi­
nor efficitur, vt quando eadem chorda lentè pulſata ſonum edit exiguum;
vehementer verò percuſſa, maiorem emittit ſonum.
huiuſmodi vocem ap­
pellant Muſici continuam.
Philoſophi fortè eam vocarent vocis extenſio­
nem.
ſecunda vocis differentia, aut varietas eſt, cum ab vna voce ad aliam
tranſimus, vt cum à graui ad acutiorem aſcendimus, vel contra, ab acuta
ad grauem deſcendimus, ita vt hæc ſit mutatio ab vna voce ad aliam, hanc
harmonici diſcretam vocem dicunt.
quam fortè Philoſophi ex varia vocis
intenſione prouenire iure dixerint.
Hanc porrò diſcretam vocem, altera
omiſſa, conſiderant Muſici.
qua ratione autem, & in quot, quaſuè voces eam
diuiſerint antiqui, paucis accipe.
Cape duas chordas æreas, ex ijs ſcilicet, quas in cytharis adhibere ſolent;
nam quæ ex inteſtinis ouium fiunt, vt plurimum aut falſæ ſunt, aut aeris mu­
tationi obnoxiæ.
ſint hæ duæ chordæ æquales omninò, atque æquè intenſæ,
154[Figure 154]
ita vt ſint vniſonæ, hoc eſt, vna tan­
tum
vox ſit.
quamuis duæ fides. opor­
tet autem, vt ſint ſuper regula ali­
qua lignea oblonga, & perpolita,
collocatæ, quemadmodum ſuper ma­
nubrio alicuius muſici inſtrumenti.
hanc regulam veteres appellant regulam harmonicam, vel etiam mono­
chordium; quo inſtrumento omnes conſonantias, ac diſſonantias, atque etiam
interualla muſica experiebantur.
altera iam ex illis diuidatur bifariam in
E. deinde ſub puncto E, pone quem vulgò Tactum dicunt, veteres autem,
hemiſphærium à figura denominabant, erat autem inſtar vnius Tacti mobi­
lis: ſuppoſito igitur in E, Tacto, preme ibi chordam, ita vt altera tantum
ipſius medietas, v. g. E D, tota pulſari, atque reſonare poſſit; pulſa igitur
chordam vtranque ſimul, ſcilicet totam A B, & dimidiam E D, ita vt ſimul
reſonent.
& audies ſuauiſſimam omnium conſonèntiam, ex ſono totius A B,
& ſono dimidiæ E D, conflatam.
hunc veteres Diapaſon, ideſt per omnes
ſubaudi, chordas appellabant, quia in antiquorum muſicis inſtrumentis chor­
dæ duæ omnium extremæ, ideſt grauiſſima, & acutiſſima omnium fidium,
conſonantiam hanc continebant: ita vt à grauiſſima omnium facto tranſitu
per omnes chordas ad omnium ſupremam, & acutiſſiman, conſonantiam
hanc ſuauiſſimam exaudirent.
appellatur etiam Dupla ratione proportio­
nis vnius vocis ad alteram, vox enim chordæ A B, eſt duplo maior, aut gra­
uior voce dimidiæ E D. quemadmodum enim corpora ſononantia ſe habent
ad inuicem, ita ſe ſoni eorum.
chorda autem A B, dupla eſt chordæ E D.
nunc eam vulgus Octauam appellat, eo quod à prima voce, eaque; grauiſſi­
ma, quæ Vt dicitur, vſque ad eam vocem, quæ ei in conſonantia diapaſon re­
ſpondent, ſunt hæ octo voces, Vt, Re, Mi, Fa, Sol, Re, Mi, Fa.
ex quibus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index