Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
< >
page |< < of 355 > >|
Eadem iterum chorda in quatuor æquas partes ſecetur in punctis H, E, I,
156[Figure 156]
ita vt chorda H D, ſit tres quartæ
totius A D. facto deinde tactu in
H, pulſentur ſimul A B, H D, & au­
dietur conſonantia quidem, ſed
duabus præcedentibus imperfe­
ctior.
hæc antiquitus Diateſſaron,
ideſt per quatuor, ſubaudi chor­
das, aut voces, ſimili ratione, qua ſuperiores dicta fuit.
reſpectu autem pro­
portionis chordarum, ac ſonorum dicitur ſeſquitertia, quia maior A B, mi­
norem H D, ſemel, & adhuc tertiam ipſius partem continet.
vulgò nunc di­
citur, quarta, quid inter primam vocem, Vt, & quartam, Fa, reperiatur.
Iam verò ſi in eadem chorda C D, ponantur puncta H, & F, vt in præcedenti
figura, & ſimul duæ chordæ H D, & F D, hoc eſt tres quartæ, & duæ tertiæ,
arithmeticis rationibus comparentur, reperiemus maiorem H D, ad mi­
norem F D, proportionem habere ſeſquioctauam, & ſonum maioris H D,
ad minorem F D, eandem habebit rationem, hoc eſt, vt nouis vocabulis
vtamur inter Fa, & Sol, eſſe ſeſquioctauam proportionem; ſi autem ſimul
hi duo ſoni exaudiantur diſſonantiam auribus facient.
diſtantiam porrò
hanc
inter voces Fa, Sol, ſiue inter chordas H D, F D, ſiue inter duo inter­
ualla H D, F D, harmonici, quorum ratio eſſet ſeſquioctaua Tonum appel­
larunt.
Diuiſerunt poſtea totam C D, in nouem partem æquales, quarum
prima ſit in puncto K, diuiſa, ita vt tota C D, ad reliquam K D, quæ conti­
net octo partes ex illis, habeat rationem ſeſquioctauam, hoc pariter inter­
uallum
Toni erit, cuius primum ſonum, ideſt totius C D, nunc dicunt, Vt,
ſecundum verò ſonum reliquæ chordæ K D, dicunt, Re Reliquam poſtea
K D, ſimiliter in nouem partes diuiſerunt, cuius prima pars ſit in puncto L,
notata.
& eadem ratione inter chordam K D, & chordam L D, earumque; ſo­
nos erit ſeſquioctaua proportio.
ſonum chordæ L D, nunc appellant,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index