Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 355 > >|
1prima, Vt, & vltima, Fa, quæ octaua eſt, conſonantiam diapaſon, aut du­
plam, aut octauam reddunt.
Rurſus eadem chorda C D, diuidatur in tres partes æquales in punctis
155[Figure 155]
F, G.
F D igitur erit duæ ter­
tiæ tam totius C D, quàm to­
tius A B. ponatur iam tactus
in F, percutianturque; ſimul A B,
& F D; audietur conſonantia
ſuauis admodum, & perfecta
quidem, ſed non tamen, vt Dia­
paſon.
hanc priſci Diapente dixerunt, ideſt per quinque ſubaudi chordas, eò
quod prima, & quinta chorda, hanc conſonarent.
ſecundum proportionem
verò dicitur ſeſquialtera, quoniam chorda A B, ad chordam F D, eſt ſeſqui­
altera, & conſequenter etiam earum ſoni erunt in eadem ratione.
ſeſquial­
tera autem proportio eſt, quando maior quantitas A B, continet minorem
F D, ſemel,& adhuc dimidium ipſius.
vulgò quinta, quia ex prima voce, Vt,
& quinta, Sol, conſtat.
Eadem iterum chorda in quatuor æquas partes ſecetur in punctis H, E, I,
156[Figure 156]
ita vt chorda H D, ſit tres quartæ
totius A D. facto deinde tactu in
H, pulſentur ſimul A B, H D, & au­
dietur conſonantia quidem, ſed
duabus præcedentibus imperfe­
ctior.
hæc antiquitus Diateſſaron,
ideſt per quatuor, ſubaudi chor­
das, aut voces, ſimili ratione, qua ſuperiores dicta fuit.
reſpectu autem pro­
portionis chordarum, ac ſonorum dicitur ſeſquitertia, quia maior A B, mi­
norem H D, ſemel, & adhuc tertiam ipſius partem continet.
vulgò nunc di­
citur, quarta, quid inter primam vocem, Vt, & quartam, Fa, reperiatur.
Iam verò ſi in eadem chorda C D, ponantur puncta H, & F, vt in præcedenti
figura, & ſimul duæ chordæ H D, & F D, hoc eſt tres quartæ, & duæ tertiæ,
arithmeticis rationibus comparentur, reperiemus maiorem H D, ad mi­
norem F D, proportionem habere ſeſquioctauam, & ſonum maioris H D,
ad minorem F D, eandem habebit rationem, hoc eſt, vt nouis vocabulis
vtamur inter Fa, & Sol, eſſe ſeſquioctauam proportionem; ſi autem ſimul
hi duo ſoni exaudiantur diſſonantiam auribus facient.
diſtantiam porrò
hanc inter voces Fa, Sol, ſiue inter chordas H D, F D, ſiue inter duo inter­
ualla H D, F D, harmonici, quorum ratio eſſet ſeſquioctaua Tonum appel­
larunt.
Diuiſerunt poſtea totam C D, in nouem partem æquales, quarum
prima ſit in puncto K, diuiſa, ita vt tota C D, ad reliquam K D, quæ conti­
net octo partes ex illis, habeat rationem ſeſquioctauam, hoc pariter inter­
uallum Toni erit, cuius primum ſonum, ideſt totius C D, nunc dicunt, Vt,
ſecundum verò ſonum reliquæ chordæ K D, dicunt, Re Reliquam poſtea
K D, ſimiliter in nouem partes diuiſerunt, cuius prima pars ſit in puncto L,
notata.
& eadem ratione inter chordam K D, & chordam L D, earumque; ſo­
nos erit ſeſquioctaua proportio.
ſonum chordæ L D, nunc appellant,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index