Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1Interuallum verò, quod inter chordam L D, & chordam H D, remanet, non
habet proportionem ſeſquioctauam, ſed dimidio ferè minorem, & propte­
rea huiuſmodi interuallum ſemitonium, & etiam dieſis, ſiue diuiſio, appel­
latur.
Interuallum verò illud, quod inter puncta F, & E, remanet, diuiſe­
runt eodem modo, quo diuiſum fuit ſpatium inter C, & H, & repercerunt
eaſdem iterum voces; ſint diuiſiones illæ punctis M, & N, notatæ; & pari­
ter hic etiam inter N, & E, ſiue inter Mi, & Fa, eſt alterum ſemitonium.
ſunt igitur hæ octo voces, Vt, Re, Mi, Fa, Sol, Re, Mi, Fa, quæ totam Dia­
paſon componunt, vt enim ſupra dictum eſt inter Vt, & Fa, vltimum, eſt con­
ſonantia diapaſon, ſiue dicamus inter chordam C D, vel A B, & chordam
E D. ex interuallis autem,quæ ſunt inter voces, duo ſunt ſemitonia, ſcilicet
vnum inter Mi, & Fa, notatum literis L, H. & alterum inter vltima Mi, &
Fa, ſignatum notis N, E. reliqua quinque interualla ſunt integri toni.
Aduer­
tendum præterea eſt, ab Vt, vſque ad primum Sol, eſſe conſonantiam Dia­
pente, quæ continet tria interualla toniaca, & vnum ſemitonium; in vni­
uerſum tamen ſunt quinque voces, Vt, Re, Mi, Fa, Sol.
Notandum etiam, quod à Sol, vſque ad vltimum Fa, ſunt quatuor voces,
Sol, Re, Mi, Fa,quæ omninò ſimiles ſunt primis quatuor, Vt, Re, Mi Fa.

tamen ſunt grauiores, illæ verò acutiores, & quemadmodum ab Vt, ad pri­
mum Fa, eſt Diateſſaron, ita etiam à Sol, vſque ad vltimum Fa, eſt altera Dia­
teſſaron.
Ex quibus vltimò notandum ſequitur, duas conſonantias Diateſ­
ſaron, & Diapente totam conſtituere Diapaſon: ſiue Diapaſon diuidi in
vnam Diateſſaron, & vnam Diapente; nam ab Vt, ad Sol, eſt Diapente; à
Sol, verò in Fa, poſtremum, eſt Diateſſaron.
quod etiam aliter conſtabit, ſi
dicamus ab Vt, ad primum Fa, eſſe Diateſſaron, vt patet ex chordæ diuiſio­
ne: ex Fa, autem primò ad vltimum Fa, eſſe Diapente: vt manifeſtum eſt
ex quatuor ipſius interuallis, quorum tria ſunt Toni, reliquum verò ſemito­
nium, quæ etiam erant in altera Diapente inter Vt, & Sol, contenta.
Nunc rurſus fiat tactus in I, eſt autem I D, quarta pars totius C D. per­
cutiantur ſimul A B, & I D; edeturque; ſuauiſſima conſonantia Diſdiapaſon
appellata, propterea quod ex duabus Diapaſon conſtet; quarum prima eſt
inter A B, ſiue C D, & E D: ſecunda verò inter ipſam E D, & I D. harum
enim proportio dupla eſt, ſicuti illarum.
proportio huius eſt quadrupla, vt
ex diuiſione conſtat; vulgò dicitur decimaquinta, quia à primo Vt, vſque ad
hanc vocem,quæ etiam Fa, nominatur, eſſent quindecim voces, ſi interual­
lum E I, eo modo diuideretur, quo diuiſum eſt primum C E.
Poſtremò ſit G D, tertia pars totius C D, fiatque; in G, tactus, pulſentur ſi­
mul A B, G D. audietur ſuauis conſonantia, quæ Diapaſondiapente nomi­
natur, quod conſtet ex vna Diapaſon contenta interuallo C E, ſiue duabus
chordis C D, E D, & vna Diapente contenta interuallo E G, ſiue chordis
E D, G D; nam chorda E D, ad chordam G D, ſeſquialtera eſt; quæ propor­
tio naturam ipſius diapente conſtituit huius conſonantiæ proportio eſt tri­
pla, eſt enim chorda A B, vel C D, tripla ipſius G D. vulgò dicitur duode­
cima, cò quod inter Vt, & Sol, notatum litera G, ſint duodecim voces, ſi in­
teruallum E O, ſuas recipiat diuiſiones.
ex quibus omnibus manifeſtum eſt
auris experimento, eſſe omninò quinque conſonantias, tres ſimplices

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index