Varro, Michael, De motv tractatvs

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 64 > >|
1ſpatia hanc celeritatis proportionem ſeruant, vt quæ
eſt ratio totius ſpatij, per quod fit ille motus ad par­
tem ipſius (vtriuſque initio inde ſumpto, vbi eſt mo
tus initium) eadem ſit celeritatis ad celeritatem.
1[Figure 1]
Exempli gratia, ſi vis aliqua per lineam ABC
mouerit, ſitque AB illius lineæ pars, quæ erit
ratio AC ad AB, eadem erit celeritatis motus
in puncto C ad celeritatem motus in puncto B.
Cuiuſmodi proportio obſeruatur in paralle­
lis triangulum ſecantibus.
Vt enim ſe habet
2[Figure 2]
AC ad AB, ſic CG ad BF, & vt AD ad
AC, ſic DH ad CG.
Itaque ſi in ſpatia ali­
quot æqualia diuidatur totius motus ſpa
tium, finis ſecundi duplo citiùs feretur,
quàm finis primi: finis verò tertijtriplo
citiùs quàm finis primi, & ſic deinceps.
Hac autem ratione fit, vt ſpatiorum illo­
rum initio maxima ſit celeritatis differen­
tia
: progreſſu verò ſemper minuatur, ac tandem fer­
mè eadem ſit, vt fit in trianguli lateribus, quæ lon­
giſſimè producta æquè diſtare videntur.
Eáque eſt
ratio cur Solis & Lunæ radij, etiamſi concurrant (in
ipſorum ſcilicet corporibus, aut vltra res quas illu­
ſtrant
) paralleli tamen appareant.
Eadem etiam cauſa eſt cur
lineę omnes ad perpendiculum in terram cadentes, paral­
lelæ videantur, cùm tamen in centro terræ concurrant.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index