DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 288 > >|
3
PROPOSITIO I.
Si Pondus in eius centro grauitatis a recta ſu­
ſtineatur linea, nunquam manebit, niſi eadem li­
nea horizonti fuerit perpendicularis.
Sit pondus A, cuius centrum gra
uitatis B, quod à linea CE ſuſti­
neatur.
Dico pondus nunquam
permanſurum, niſi CB horizonti
perpendicularis exiſtat.
ſit pun­
ctum C immobile, quod vt pon
dus ſuſtineatur, neceſſe eſt.
& cum
punctum C ſit immobile, ſi pon­
dus A mouebitur, punctum B cir
culi circumferentiam deſcribet,
cuius ſemidiameter erit CB. qua
re centro C, ſpatio verò BC, cir­
culus deſcribatur BFDE.
ſitq;
4[Figure 4]
primum BC horizonti perpendicularís, quæ vſq; ad D produca­
tur; atq; punctum C ſit infra punctum B.
Quoniam enim pondus
A ſecundum grauitatis centrum B deorſum mouetur; punctum
B deorſum in centrum mundi, quò naturaliter tendit, per re­
ctam lineam BD mouebitur: totum ergo pondus A eius cen­
tro grauitatis B ſuper rectam lineam BC graueſcet.
cum au­
tem pondus à linea CB ſuſtineatur, linea CB totum ſuſti­
nebit pondus A; ſuper quam deorſum moueri non poteſt, cum
ab ipſa prohibeatur: per definitionem igitur centri grauitatis pun
ctum B, ponduſq; A in hoc ſitu manebunt.
& quamquam B quo­
cunq; alio puncto circuli ſit ſublimius, ab hoc tamen ſitu deorſum
per circuli circumferentiam nequaquam mouebitur non enim ver­
ſus F magis, quàm verſus E inclinabitur, cum ex vtraq; parte æqua­
lis ſit deſcenſus; neq; pondus A in vnam magis, quàm in alteram
partem propenſionem habeat: quod non accidit in quouis alio
puncto circumferentiæ circuli (præter D) ſit ponderis eiuſdem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index