Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1paſon, Diapente, Diateſſaron; duas verò compoſitas, Diſdiapaſon, & Dia­
paſondiapente.
Illud poſtremò loco non ignorandum, aliter has voces Vt, Re, &c. vete­
res illos Græcos denominaſſe, nam primam, ideſt grauiſſimam vocem, ſiue
chordam, quam modò Vt, dicunt, eam ipſi Hypaten vocarunt, & reliquas
ordine ſequenti.
157[Figure 157]
Vt, Hypate — ideſt Principalis.
Re, Parhypate —— Poſtprincipalis.
Mi, Lychanos —— Index.
Fa, Meſe ———— Media.
Sol, Parameſe —— Poſtmedia.
Re, Trite———— Tertia.
Mi, Paranete —— Antepenultima.
Fa, Nete ———— Vltima, vel ſuprema.
His paucis ex magno Muſicæ Campo decerptis problematum declara­
tionem ſatis inſtructi aggrediamur.
360
Problema 3. (Cur maximè in cantando Parhypatem, vox rumpi non minus ſo­
leat, quam in Nete, ſupremisqué quamquam cùm interuallo ampliori?
An quod eius
cantus & perdifficilis est, & cantandi primordium obtinet?
difficilis autem pro­
pter intenſionem, & compreſſionem vocis eſt, quibus in rebus eſt labor, & difficul­
tas: corrumpi autem quæqué maximè ſolent, quoties labore acrius opprimuntur)
Quærit Ariſt. cur qui eam vocem cantant, quæ Parhypate dicitur, non mi­
nus defatigetur, vocemque; perdat, quam qui Neten, aut aliam ex acutiori­
bus vocibus, ipſi Nete proximam, vt Paranetem.
ratio dubitandi eſt, quia
Parhypate eſt vox grauis, & quæ paruo interuallo diſtat à grauiſſima om­
nium Hypate: at verò Nete, aliæque; illi viciniores ſunt acutiſſimæ, magnisque;
ab Hypate diſtant interuallis.
Reſpondet, id accidere ob difficultatem, quæ
in eius cantu reperitur; quæ difficultas laborem infert, labor autem vocem
corrumpit.
ſed vnde hæc difficultas? reſpondet inde prouenire, quia hæc vox
cantandi principium eſt.
vbi per cantandi principium puto ipſum intellige­
re ſemitonium, ſiue dieſim, nam, vt ipſe ait primo
158[Figure 158]
re ſemitonium, ſiue dieſim, nam, vt ipſe ait primo
Poſter. cap. 38. dieſis hęc, ſiue ſemitonium dicitur
principium cantus, quia minimum eſt omnium in­
teruallorum, quæ voce poſſint exprimi: atque ex eo
alia interualla conſtant, eſtque; veluti illorum ele­
mentum.
vide illius loci explanationem. Iam ve­
rò difficile admodum eſſe cantare per ſemitonia,
perſpicuum eſt cantoribus, quod oporteat, vt ait
Ariſt. vocem, quantum opus eſt, intendere, ſimul
ac comprimere, ne ſcilicet in maius iuſto inter­
uallum erumpat.
Verum dubitabis, cur Ariſt. ponat ſemitonium
ab Hypate ad Parhypatem, cùm ſuperius dictum ſit,
ſemitonium eſſe tantummodo inter Mi, & Fa, ideſt
inter Lychanon, & Meſen.
Scias igitur alios aliter
interuallorum ordinem feciſſe: inter quos Lychaon

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index