Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae
page |< < of 334 > >|
1porum terreſtrium particulis, quibus alatur & renove­
tur, eſſe non poteſt.
LXXX.
De naturâ ignis, ejuſ­
que ab aere diverſi­
tate.
15
20
25
30

Cùm enim globuli ſecundi elementi occupent omnia
intervalla circa Terram, quae ſatis magna ſunt ad illos
capiendos, & ſibi mutuò omnes ita incumbant, ut
abſque aliis moveri non poſſint (niſi fortè circulariter
circa proprium axem), quamvis materia primi elemen­
ti, omnes exiguos angulos à globulis iſtis relictos re­
plens, in ipſis quam-celerrimè moveatur, ſi tamen non
habeat plus ſpatii, quàm quòd in iſtis contine­
tur, non poteſt ibi habere ſatis virium ad particulas
terreſtres, quae omnes à ſe mutuò &, à globulis ſecundi
elementi ſuſtinentur, ſecum rapiendas, nec proinde ad
ignem generandum.
Sed ut ignis alicubi primùm exci­
tetur, debent aliquâ vi expelli globuli coeleſtes, in­
tervallis nonnullarum particularum terreſtrium, quae
deinde ab invicem disjunct, atque in ſolâ materiâ
primi elementi natantes, celerrimo ejus motu rapian­
tur & quaquaverſus impellantur.
LXXXI.
Quomondo primùm
excitetur.
5
10
15

Utque ille ignis conſervetur, debent iſtae
terreſſtres eſſe ſatis craſſae, ſolidae, atque ad motum
aptae, ut à materiâ primi elementi ſic impulſae, vim ha­
beant globulos coeleſtes, à loco illo in quo eſt ignis,
&sin quem redire parati ſunt, repellendi; atque ita
impediendi ne globuli iſti rurſus ibi inter­
valla primo elemento relicta, ſicque vires ejus fran­
gendo ignem exſtinguant.
LXXXII.
Quomodo conſervetur.
20
25

Ac praeterea particulae terreſtres, in globulos iſtos
impingentes, non poſſunt ab iis impediri, ne ulteriùs
pergant, & egrediendo ex eo loco in quo ele­
mentum ſuas vires exercet, ignis formam amittant,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index