DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 288 > >|
1
Sit vectis AB, cuius fulcimentum
ſit B immobile; quod autem mouen­
dum eſt, ſit CDEF rectangulum ita
accommodatum, vt deorſum ex par
te FE moueri non poſsit; & punctum
E ſit immobile, & tamquam centrum;
ita vt punctum D moueatur per cir­
cumferentiam circuli DH, cuius cen­
trum ſit E.
& C per circumferentiam
CL, ita vt iuncta CE ſit eius ſemi
diameter.
tangat inſuper CDEF ve
223[Figure 223]
ctem AB in C, atq; vectis AB moueat pondus CDEF, & po
tentia mouens ſit in A, fulcimentum B, & pondus in C.
ſit
deinde alius vectis MCN, qui etiam moueat CDEF, cuius ful
cimentum immobile ſit N; potentia mouens in M, & pondus
ſimiliter in C; ſitq; CN æqualis ipſi CB, & CM ipſi CA; al
ternatimq; moueatur pondus CDEF vectibus AB MN.
dico
CDEF facilius ab eadem potentia moueri vecte AB, quàm ve
cte MN.
Fiat centrum B, & interuallo BC circumferentia deſcribatur
CO.
ſimiliter centro N, interuallo quidem NC, circumferen
tia deſcribatur CP.
Quoniam enim dum vectis AB mouet CD
EF, punctum vetis C mouetur ſuper circumferentiam CO; cùm
ſit B fulcimentum, & centrum immobile.
ſimiliter dum vectis
MN mouet CDEF, punctum C mouetur per circumferentiam
CP; dum igitur vectis AB mouet CDEF, conatur mouere pun
ctum C ponderis ſuper circumferentiam CO; quod quidem effi
cere non poteſt: quia C mouetur ſuper circumferentiam CL.
qua
re in motu vectis AB ſecundùm partem ipſi reſpondentem, ac mo
tu ponderis ſecundum C facto, contingit repugnantia quædam;
in diuerſas enim partes mouentur.
ſimiliter dum vectis MN mo
uet CDEF, conatur mouere C ſuper circumferentiam CP; at­
que ideo in hoc etiam vtroq; motu ſimilis oritur repugnantia.

quoniam autem circumferentia CO propior eſt circumferentiæ
CL, quam ſit CP; hoc eſt propior eſt motui, quem facit pun­
ctum C ponderis; ideo minor erit repugnantia inter motum vectis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index