DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
< >
page |< < of 288 > >|
117AB, & motum C ponderis, quàm inter motum vectis MN, &
motum eiuſdem C. quod etiam patet, ſi intelligatur CF hori­
zonti perpendicularis, tunc enim circumferentia CP magis ten
dit deorſum, quàm CO; & CL tendit ſurſum.
& ideo minor fit re
pugnantia inter vectem AB, & motum C, quàm inter vectem MN, &
motum C.
ſed vbi minor repugnantia ibi maior facilitas. ergo faci
lius mouebitur CD EF vecte AB, quàm vecte MN.
quod demon
ſtrare oportebat.
COROLLARIVM.
Ex hoc manifeſtum eſt, quò minor eſt an­
gulus à linea CF, vel CE, vel CD contentus;
hoc eſt, quò minor eſt angulus BCF, vel BCE,
vel etiam BCD, eò facilius pondus moueri.

quod quidem eodem modo oſtendetur.
Quod autem propoſitum eſt, ſic demon­
ſtrabimus.
Sint cunei ABC DE
F, & angulus ABC mi­
nor ſit angulo DEF, &
AB BC DE EF ſint in
ter ſe ſe æquales.
Sint de­
inde quatuor pondera æ­
qualia GH IL NO QR
rectangula; ſintq; LM
kH in eadem recta linea:
224[Figure 224]
ſimiliter RS PO in recta linea; erunt GK IM parallelæ, & NP
QS parallelæ.
ſit IBG pars cunei intra pondera GH IL; & cu
nei pars QEN intra pondera NO QR; ſint〈qué〉 IB BG QE
EN inter ſe ſe æquales.
dico pondera GH IL facilius ab eadem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index