Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Table of figures

< >
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
[Figure 58]
[Figure 59]
[Figure 60]
[Figure 61]
[Figure 62]
[Figure 63]
[Figure 64]
[Figure 65]
[Figure 66]
[Figure 67]
[Figure 68]
[Figure 69]
[Figure 70]
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
< >
page |< < of 334 > >|
1rigidi, ſi percutiantur ab aliquo corpore etiam duro,
ſpatia quae multas eorum particulas interjacent, & à
globulis ſecundi elernenti ſolent occupari, ſolito fiunt
anguſtiora, & ideò iſti globuli exſilire coacti, nihil prae­
ter ſolam materiam primi elementi circa relin­
quunt; deinde ex eo quòd ſint friabiles, ſimul ac iſtae
ſilicum articulae non ampliùs ictu premuntur ab in­
vicem diſſiliunt, ſicque materiae primi elementi, quae
ſola circa ipſas reperitur, innatantes, ignem compo­
nunt.
Ita, ſi A ſit ſilex, inter cujus particu­
las globuli ſecundi elementi conſpicui ſunt, B reprae­
ſentabit eundem ſilicem, cùm ab aliquo corpore duro
percutitur, & ejus meatus anguſtiores facti, nihil
ampliùs niſi materiam primi elementi poſſunt conti­
nere; C verò eundem jam percuſſum, cùm
ejus particulae ab eo ſeparatae, ac ſolam materiam pri­
mi elementi circa ſe habentes, in ignis ſcintillas ſunt
converſae.
LXXXIV.
Quomodo ex ſilicibus
excutiatur.
10
5
10
15
75[Figure 75]

Si lignum, quantumvis ſiccum, hoc pacto percutia­
tur, non idcirco ſcintillas ita emittet, quia cùm
adeò durum ſit, prima ejus pars quae corpori percu­
tienti occurrit, flectitur verſus ſecundam, eamque at­
tingit, priuſquam haec ſecunda flecti incipiat verſus ter­
tiam.
Sicque globuli ſecundi elementi non eodem tem­
pore ex multis eorum intervallis, ſed ſucceſſivè
ex uno, nunc ex alio diſcedunt.
Atqui ſi hoc lignum
aliquandiu & ſatis validè fricetur, inaequalis ejus par­
ticularum agitatio & vibratio, quae oritur ex iſtâ fri­
ctione, poteſt ex pluribus earum intervallis globulos
ſecundi elementi excutere, ſimulque ipſas ab
disjungere, atque ita in ignem mutare.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index