Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
< >
page |< < of 355 > >|
1At verò ſola parameſe nequit præter proprium ſonum, etiam ſonum meſes
efficere; quia cùm parameſe ſit acutior, quàm meſe, vt patet ex præceden­
tibus, erit etiam ipſa minor, ac imbecillior: idcircò ad ſonum meſes effi­
ciendum, aut meſe cum parameſe, aut ſaltem ſola meſe neceſſaria eſt.
quòd
autem grauior ſonus ſit acuto maior, hinc patet, quia duæ netæ in hypate
continentur; ſi enim ſonus hypates bifariam diuidatur, v. g. ſi flatus ex ali­
qua grauiſſima canna exiens ita intercipiatur, vt medius tantum per can­
nam effletur, fit ſonus ex hypate nete, ex dimidio nimirum flatu hypates fit
nete; idem patet in chordis, quia dimidium alicuius chordæ, vt ſupra pa­
tuit, ad totam, eſt nete ad hypatem.
duæ igitur nete in hypate continentur
(Cantilenam ſuſcipit) ideſt ſoliti erant ad grauiorem vocem canere. hic eſt
fortè ſenſus Ariſtotelis.
369
Problema 13. (Cur in conſonantia Diapaſon graue quidem acuti antiphonum
accipi potest; grauis verò acutum non poteſt?
An maximè, quia in vtroque mo­
dus vtriuſque contentus est?
Sed ſi minus, certè in graui acutum eſt, maius enim
graue eſt) Cur inquit, ex duobus ſonis, qui Diapaſon efficiant, grauis qui­
dem habet in ſe Antiphonum acuti, ideſt, in ſe continet etiam acutum: at
verò acutus non habet antiphonum grauis, ideſt non continet in ſe grauem.
Ratio eſt, inquit, quia in vtraque continetur ſonus, ſeu modus vtriuſque qua­
tenus voces huius conſonantiæ ſunt eiuſdem naturæ, vt in 7. Probl. dictum
eſt.
Sed melius eſt Dicere, quia in graui tanquam in magno acutum veluti
paruum includitur, vt paulò ante fuſius explicatum eſt.
370
Problema 14. (Cur Antiphonŭm conſonantiæ Diapaſon ita latitat, vt vniſonum
eſſe videatur, veluti in Punico, aut homine?
Quæ namque poſita in acutis ſunt, non
vniſona, ſed ex proportione ſibi Diapaſon concinentia reſpondent?
An modus pro­
portionis facit, vt ſonus quaſi idem eſſe appareat?
Proportio. n. in ſonis æqualitas eſt;
a quale autem omne ad vnitatem referendum eſt.
hoc idem in fiſtolis etiam euenit, vt
falli aures poſſint) Quænam ſint voces Antiphonæ in 7. Probl. dictum eſt.
quod
ad textum attinet pro verbo, atropo, quod in Gazæ translatione legitur,
repoſui, Homine, Græcè enim eſt, ανθρωπῳ, ex quo fortè mendosè factum
eſt illud, atropo.
quod quid ſibi velit, nuſquam reperitur: Verbum præte­
rea Punicum, puto ſignificare inſtrumentum aliquod muſicum Phęnicibus
vſitatum, vel ab eis repertum, Græcè enim legitur in φοίνικῳ. His præmiſ­
ſis, quæritur, cur Antiphonum, ideſt vocum corriſpondentia in Diapaſon
ita latitat, vt non duæ voces differentes, ſed duæ vniſonæ, fiue vniſonum
videatur?
vt manifeſtè audire eſt in inſtrumento Punico, & in humana voce?
Dubitationis cauſa eſt, quia voces acutæ nullo modo cum grauioribus ſibi
Antiphonis vniſonæ ſunt, ſed per octo voces ab illis in acutum diſtant.
Reſpondet modum proportionis, ideſt duplam proportionem, quæ inter
huiuſmodi voces reperitur in cauſa eſſe, vt voces illæ videantur vniſonæ.
eſt
enim proportio dupla (quæ forma ipſius Diapaſon eſt) ſimpliciſsima, & pri­
ma inter omnes muſicales proportiones.
dupla enim proportio eſt omnium
prima, ac ſimpliciſſima, reliquæ enim, vt ſunt tripla, ſelquialtera, ſeſqui­
tertia, & huiuſmodi aliæ, ſunt ipſa compoſitiores.
In dupla enim propor­
tione altera quantitas diuiditur tantum bifariam, vt ſuperius patuit: diuiſio
porrò bifariam, ſiue in partes æquales eſt prima omnium, quia magis ad

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index