DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
< >
page |< < of 288 > >|
1potentia moueri cuneo
ABC, quàm pondera
NO QR cuneo DEF.
Ex 28 primi.
Diuidantur AC DF
bifariam in TV, iungan
turq; TBVE, erunt an­
guli ad T, & V recti.
con
nectatur IG, quæ ſecet
BT in X.
Quoniam e­
225[Figure 225]
nim IB eſt æqualis BG, & BA æqualis BC; erit IA ipſi GC
æqualis.
quare vt BI ad IA, ita eſt BG ad GC. parallela igitur
eſt IG ipſi AC.
ac propterea anguli ad X ſunt recti: ſed & an
guli XG k XIM ſunt recti, rectangulum enim eſt GM; quare
TB æquidiſtans eſt ipſis Gk IM.
angulus igitur TBC æqua­
lis eſt angulo BGK, & TBA ipſi BIM æqualis.
ſimiliter demon
ſtrabimus angulum VEF æqualem eſſe ENP, & VED æqualem
EQS.
cùm autem angulus ABC minor ſit angulo DEF; erit
& angulus TBC minor VEN.
quare & BGk minor ENP.
ſimili modo BIM minor EQS. quoniam autem cuneus ABC
duobus mouet vectibus AB BC, quorum fulcimenta ſunt in B;
& pondera in GI: ſimiliter cuneus DEF duobus vectibus mouet
DE EF, quorum fulcimenta ſunt in E; & pondera in N Q: per
præcedentem pondera GH IL facilius vectibus AB BC mo­
uebuntur, quàm pondera NO QR vectibus DE EF.
ponde­
ra ergo GH IL facilius cuneo ABC mouebuntur, quàm ponde­
ra NO QR cuneo DEF.
& quia eadem eſt ratio in mouendo,
atq; in ſcindendo; facilius idcirco aliquod cuneo ABC ſcindetur
quàm cuneo DEF.
ſimiliterq; oſtendetur, quò minor eſt angu
lus ad verticem cunei, eò facilius aliquod moueri, vel ſcindi.
quod
demonſtrare oportebat.
2 Sexti.Ex 29 primi.28 Primi.
Præterea quæ mouentur à cuneo DEF, per maiora mouentur
ſpatia; quàm ea, quæ à cuneo ABC.
nam vt DF ſit intra QN,
& AC ſit intra IG; neceſſe eſt, vt QN per ſpatia moueantur
maiora; ſcilicet vnum dextrorſum, alter ſiniſtrorſum, quàm IG;
cùm DF maior ſit AC; dummodo totus cuneus intra pondera in­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index