Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1tatem, siue ad indiuiſum, & ad æquale accedit, cùm in partes æquas diuidat:
& cùm ad eam opus ſit unica tantum diuisione.
In alijs proportionalibus, vt
in tripla, opus eſt duabus diuiſionibus, vt supra patuit: ſimiliter in alijs, ſeſ­
quialtera, ſeſquitertia, opus eſt pluribus diuiſionibus: cùm igitur ipſa præ­
cæteris magis ad æqualitatem, & vnitatem accedat, facit,vt voces ipſius
videantur ferè æquales, hoc eſt ferè eædem, & vniſonæ, & eiuſdem naturæ:
id, quod etiam in ſiſstolis adeò verum eſt, vt aliquando aures decipiant, cùm
nimirum aures iudicent duas fiſstulas eſſe aut vnam tantum, aut duas vni­
ſonas, quæ tamen re vera ſunt in conſonantia Diapaſon.
371
Probl. 15 (Cur genus cantilenæ, quod lex apellatum eſt non per antiſtrophos
olim agebatur, cùm tamen cæteris chorici canticis antiſtrophi vſus non deeſſet?
An quod olim leges à certatoribus, & pugilibus agebantur, qui cùm iam egregiè
imitari, valenterque; pertendere poſſent, cantum prolixum, ac varium efficiebant
itaque vt verba, ita etiam moduli, numerique variè ſubinde imitationem inſequeban­
tur; imitari namque modulamine potius, quam vocabulis neceſſe eſt.
Quamobrem
dithryambi etiam poſteaquam imitari coeperunt, antiſtrophis amplius non vtuntur
quamquam plurimum ante vterentur.
Cuius rei cauſa eſt, quod olim homines li­
beri, atque ingenui ſolebant ipſi tripudiare, atque choreas ducere: ïtaque multos
eſſe, qui certatorio cantu fungi poſſent, erat difficile: quapropter illis in more fue­
rat, vt modulos enharmonios cantarent.
Vnus enim crebrò cantilenam mutare,
variamque, contexere facilius poteſt, quàm multi; & certator, quàm qui mores con­
ſeruat: quocirca ſimplicius illi modulari debuerant.
Antiſtrophus autem simplex
eſt, eſt enim numerus, & ab vno menſuratur: hæc eadem causa eſt, cur in ſcena nul­
li ſint antiſtrophi: in choro verò maximè.
Hiſtrio namque ſimul & certator, &
imitator eſt: chorus verò minus imitatur)
Cur cantilenæ quædam antiquitus
leges apellarentur, infra Probl. 28. explicabitur.
Antiſtrophon hoc loco
ſumitur pro ſtropha, ſtrophæ autem nihil aliud ſunt, quàm Odarum partes
illæ ſibi numerò, & genere carminum conſimiles, ex quibus tota ode conſtat.
Dithryambi erant hymni in honorem Bacchi decantari ſoliti. Tandem, vt
intelligamus quidnam eſſent modi enharmonij, sciendum eſt veteres illos
Muſicos tria totius muſicæ genera feciſſe, Diatonicum, Chromaticum, Enhar­
monicum.
quæ genera ab invicem diſtinguebantur, ſecundum variam Te­
trachordorum conſtitutionem; ex tetrachordis enim totam ſeriem, ſeu Mo­
nochordium, ſeu regulam harmonicam componebant.
Erat autem tetra­
chordum intervallum Diateſſaron, conſtans ex quatuor chordis, ſeu voci­
bus, vt, re, mi, fa; quarum vocum interualla vnius tetrachordi generis, vnius,
differebant ab interuallis alterius tetrachordi alterius generis, v.g. in ge­
nere Diatonico erat huiuſmodi tetra chordium, cuius primum interualllum
160[Figure 160]erat ſemitonium, reliqua verò duo erant to­
ni.
& à prima voce Hypate, ad vltimam Me­
ſen, erat conſonantia Diateſſeron huic tetra­
chordo addebant aliud ſimile, mediante tono
vno inter vtrunque: ita vt ex duobus confla­
retur tota diapaſon à gravi hypate, ad ſupre­
mam Neten.
his interuallis, ac tetrachordis
in genere Diatonico cantabatur. Genus verò

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index